# Hypomnemata physica xxi

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxi

Etenim nec in temerariorum illorum Novatorum, seu Paracelsistarum, seu Chymicorum, seu alio nomine veniant, qui antiquam Philosophiam, quae Aristotelis praecipuè scriptis ad nos pervenit, è scholis planè eliminare conantur, numero esse volui: nec tamen iis etiam accenseri, qui nostro seculo publicè profiteri non erubuerunt, se malle cum Aristotele vel Galeno errare, quàm cum Recentiorum aliquo verum dicere. Novatores illos jam mittam. De his rectè scripsisse puto Jul. Caes. Scaligerum, exerc. 306. Nihil infelicius esse iis ingeniis, quae mordicùs sentiunt, Majores nostros nihil ignorasse. Equidem non invidenda Aristoteli illa elogia, quibus passim eum ornat idem Scaliger. Sit Aristoteles homo de universa sapientia humana praeter supraque caeteros omnes mortales bene meritus; sit sapientiae nostrae pater & Dux; sit summus dictator sapientiae; sit summus Philosophorum Imperator; sit Philosophici regni, sapientiae, laudis literariae Aquila; sit veritatis Hercules, princeps, tribunal; sit Philosophorum Numen; sit denique Vir omni laude major, omnique calumniâ potior: veritatis tamen norma nec ipse, nec ullus mortalium constitui potest. Pulchrum & elegans sit, autoritates Aristotelis, ut summi Philosophi, pro sua sententia citare & afferre plurimas: at nisi rationum momenta addantur, his solis animus veritatis cupidus non acquiescit. Itaque eorum studium nullo modo probandum, qui de rationibus parùm solliciti, non nisi autoritatibus certant. Error tamen hic satis vulgaris est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
