# Hypomnemata physica xxiv

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxiv

Ideoque cùm libera, excellentiaque ingenia, cordatique viri animadverterent, antiquorum autoritates incremento disciplinarum hactenus plus abfuisse, quàm profuisse, viderentque, hoc modo intellectui humano, multisque praeclaris ingeniis quasi frenum iniici; hoc servitutis jugum excutere conati, & rerum cognitionem è rebus ipsis petere aggressi sunt. Ij ipsi tamen, qui non solùm autoritates, sed rerum momenta secuti sunt, non omnes scopum veritatis feliciter attigerunt. Cùm enim, ut dixi, λόγος καὶ πεῖρα norma veritatis in Physicis sit: πεῖρα, seu experientia, necessariò praecedere, rem postea inventam demum ratio probare debet. Qua in re tamen frequenter peccatur; cum multi experientiam negligant, & rationibus saltem nitantur, ac speculationibus suis nimiùm fidant, quos inde saepissime falli necesse est. Cujus rei documenta illustria passim extant. Negarunt olim, ratiunculis quibusdam fisi, Antipodas nonnulli; inter quos Lactantius, qui Philosophos, qui Antipodas statuunt, multis exagitat, de falsa sapientia, libr. 4. cap. 24. ineptosque esse putat, qui pendentes istos Antipodas, hominesque, quorum vestigia sint superiora, quàm capita, esse credunt: &, lib. 3. Instit. cap. 24. stultitiam & vanitatem appellat, statuere, dari contrarios vestigiis nostris Antipodas.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
