Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Praeclarè Seneca: Multum, inquit, egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Multum adhuc restat operis, multumque restabit, nec ulli nato post mille secula praecludetur occasio aliquid adhuc adiiciendi. Omnis no autem hoc agemus, ut tota Physica tractatio in DEI Opt. Max. honorem &gloriam dirigatur &cedat. De quo me monet D. Paulus, dum, ad Rom. 1. vers. 20. scribit: τὰ ἀόρατα αὐτοῦ, ἀπὸ κτισεως κόσμου τοῖς πολμασι νοούμενα, καθόρᾶται ἥ τε πιδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θειότης εἰς τὸ εἶναι αὐτοὺς ἀναπολογῆτους. h. e. Quae sunt invisibilia illius, ex creatione mundi, dum per opera intelliguntur, pervidentur, ipsaque aeterna ejus potentia ac divinitas in hoc, ut ipsi sint inexcusabiles. Et Hermes Trismegistus: θεατὴς ἐγένετο τῶν ἐργων τοῦ Θεοῦ ὁ ἀνθρώπος, καὶ ἐθαύμασε, καὶ ἐγνωρισε τὸν ποιήσαντα: Spectator operum Dei factus est Homo, &miratus est, &agnovit creatorem. Et idem, in lib. de pietate &philosoph.