# Hypomnemata physica xxviii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xxviii

Hinc adeo factum, ut tot plaustra ferè commentariorum in libros Aristotelis Physicae generalis nata sint, maximam partem quaestionibus, non Physicis, sed potiùs Metaphysicis, & saepe inanibus speculationibus referta. Qui verò Aristotelis libros Meteorologicos, de historia animalium, de partibus animalium, de generatione animalium, de plantis legeret, vel in eos commentaretur, pauci reperti sunt, & vix totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili. Etsi verò scio, me, dum hoc tento, plurimorum calumniis obiici, & Novatorem, & Paradoxologum per calumniam audire: tamen ea de causa veritatis studium deserendum non putavi. Rectè enim Aristoteles, I. Ethic. cap. 4. βέλτιον εἶναι, καὶ δεῖν ἐπὶ σωτηρίᾳ τῆς ἀληθείας, καὶ τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν. Praestare, imò oportere, ut veritas sit salva, vel nostra ipsorummet decreta mutare & tollere. Imò non solùm scriptis, sed & re ipsâ docuit. Nam quanquam viginti annos docentem audivisset Platonem Aristoteles: tamen Praeceptoris autoritate se in servitutem redigere passus non est, qui in ejus, imò in omnium, qui antecesserunt, Philosophorum dogmata liberè inquireret, ea pro lubitu impugnaret & rejiceret, &, quae probabilia sibi videbantur, substitueret. Ideoque nec posteri plus reverentiae debemus Aristoteli, quàm ille suis antecessoribus; quod fiet, si ita Aristotelem sequamur, ne ipsum veritate magis amicum habeamus. Gloriatur Galenus de se, quòd libero semper ingenio praeditus fuerit, & veritatem doctrinae Hippocratis, Platonis, Aristotelis, aliorumque ingenio anteposuerit. Nos verò an omnes servi & mancipia alienarum opinionum nati sumus?

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
