Latin · ~4 min
Lines 1.48-1.69
Dante, Eclogae 1.48-69
Not analysed yet
Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu
astricoleque meo, velut infera regna, patebunt,
devincire caput hedera lauroque iuvabit:
concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit.
"Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
tum quia femineo resonant ut trita labello,
tum quia Castalias, pudet acceptare sorores?"
ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
Mopse, tuos. Tunc ille humeros contraxit et "Ergo
quid faciemus" ait "Mopsum revocare volentes?"
"Est mecum quam noscis ovis gratissima" dixi
"ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans;
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis,
sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram.
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis,
hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
Tu tamen interdum capros meditere petulcos
et duris crustis discas infingere dentes".
Talias sub quercu Melibeus et ipse canebam
parva tabernacla nobis dum farra coquebant.
Dante Medieval Latin The Latin Library The Classics Page