Latin · ~9 min
5.5 to 5.8
Dante, Epistolae 5.5-8
Not analysed yet
11. Pone, sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque semine superest, illli cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar descendens adfuerit, abiectos videat pullos eius, et prolis proprie locum corvulis occupatum. 12. Eya, facite, Scandinavie soboles, ut cuius merito trepidatis adventam, quod ex vobis est presentiam sitiatis. 13. Nec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine vigiliam rationis mortificans. 14. Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit"; et qui divine ordinationi repugnat, voluntati omnipotentie coequali recalcitrat; et "durum est contra stimulum calcitrare". 15. Vos autem qui lugetis oppressi "animum sublevate, quoniam prope est vestra salus". Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte celestis imber, sementem vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo cadat. 16. Non resiliat gratia Dei ex vobis tanquam ros quotidianus ex lapide; sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetis, viride dico fructiferum vere pacis; qua quidem viriditate vestra terra vernante, novus agricola Romanorum consilii sui boves ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit. 17. Parcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor vos oves de ovili suo cognoscat; cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur. 18. Itaque, si culpa vetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber et vertitur in se ipsam, hinc utrique potestis advertere, pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare. 19. Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati. 20. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eius eiusque maria navigatis; qui calcatis arenas littorum et Alpium summitates, que sue sunt; qui publicis quibuscunque gaudetis, et res privatas vinculo sue legis, non aliter, possidetis; nolite, velut ignari, decipere vosmetipsos, tanquam sompniantes, in cordibus et dicentes: "Dominum non habemus". 21. Hortus enim eius et lacus est quod celum circuit; nam "Dei est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius". 22. Unde Deum romanum Principem predestinasse relucet in miris effectibus; et verbo Verbi confermasse posterius profitetur Ecclesia.