Latin
6.9 to 6.30
Dante, Liber Secundus 6.9-30
Not analysed yet
Folquetus de Marsilia: Tan m'abellis l'amoros pensamen. Arnaldus Danielis: Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz. Namericus de Belnui: Nuls hom non pot complir addrechamen. Namericus de Peculiano: Si com l'arbres che per sobrecarcar. Rex Navarre: Ire d'amor que en mon cor repaire. Iudex de Messana: Anchor che l'aigua per lo foco lassi. Guido GuinizeIli: Tegno de folle mpresa a lo ver dire. Guido Cavalcanti: Poi che de doglia cor conven ch'io porti. Cynus de Pistorio: Avegna che io aggia pi� per tempo. Amicus eius: Amor che ne la mente mi ragiona. 7. Nec mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam: non enim hanc quam supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exempla possumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat. 8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum et quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione plebescere desuetos.