Latin · ~7 min
Lines 3.7-3.19
Dante, Liber Secundus 3.7-19
Not analysed yet
11. Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,
advehitur Teucros: Electram maximus Athlas
edidit, ethereos humero qui sustinet orbes.
12. Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:
hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.
13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sie: "Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant"; 'eius', idest Affrice, quia de ipsa loquebatur. 14 Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio. Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?
15 Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
Nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam.
16 Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.