Latin
1.1 to 1.3
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.1-3
Not analysed yet
CORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S. Cum multa ago Athenis curiose, inveni historiam Daretis Phrygii ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Troianis memoriae mandavit. Quam ego summo amore complexus continuo transtuli. Cui nihil adiciendum vel diminuendum rei reformandae causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi ita ut fuit vere et simpliciter perscripta, sic eam ad verbum in Latinitatem transvertere, ut legentes cognoscere possent, quomodo res gestae essent: utrum verum magis existiment quod Dares Phrygius memoriae commendavit, qui per id ipsum tempus vixit et militavit, cum Graeci Troianos oppugnarent; anne Homero credendum, qui post multos annos natus est, quam bellum hoc gestum est. De qua re Athenis iudicium fuit, cum pro insano haberetur, quod Deos cum hominibus belligerasse scripserit. Sed hactenus ista: nunc ad pollicitum revertamur. [I] Pelias rex [in Peloponneso] Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Iason virtute praestans: et qui sub regno eius erant, omnes hospites habebat, et ab eis validissime amabatur. Pelias rex, ut vidit Iasonem tam acceptum esse omni homini, veritus est ne sibi iniurias faceret, et se regno eiceret. Dicit Iasoni Colchis pellem inauratam arietis esse dignam eius virtute: ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Iason ubi audivit, ut erat animi fortissimi et qui loca omnia nosse volebat, et quod clariorem se existimabat futurum, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se eo velle ire, si vires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum vocari iussit, et ei imperat ut navem aedificaret quam pulcherrimam, ad voluntatem Iasonis. Per totam Graeciam rumor cucurrit navem aedificari in qua Colchos eat Iason pellem auream petiturus. Amici et hospites ad Iasonem venerunt, et pollicentur se una ituros. Iason illis gratias egit et rogavit ut parati essent, cum tempus supervenisset. Internea navis aedificatur et cum tempus anni supervenisset, Iason litteras ad eos misit qui erant polliciti sese una ituros et ilico convenerunt ad navem, cuius nomen erat Argo. Pelias rex quae opus erant in navim imponi iussit et hortatus est Iasonem, et qui cum eo profecturi erant, ut animo forti ad perficiendum irent quod conati essent. Ea res claritatem Graeciae et ipsis factura videbatur. Demonstrare eos qui cum Iasone profecti sunt non videtur nostrum esse: sed qui volunt eos cognoscere, Argonautas legant.