# DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.27-28

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?), 1.27 to 1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dares-the-phrygian/daretis-phrygii-de-excidio-troiae-historia-c-a-d-600/1.27

[XXV] Postera die Memnon Troianos educit contra Graecorum exercitum. Agamemnon exercitum consulit suadetque indutias duum mensium postulari, quisque ut suos quisque sepelire possit. Legati ad Priamum Troiam proficiscuntur, venientes desiderium prosecuti sunt, duum mensium indutias accipiunt. Priamus Hectorem suorum more ante portas sepelivit, ludosque funebres fecit. Dum indutiae sunt, Palamedes iterum non cessat de imperio conqueri. Itaque Agamemnon seditioni cessit et dixit se de ea re libenter laturum, ut quem vellent Imperatorem praeficerent. Postera die populum ad concionem vocat, negat se unquam cupidum imperii fuisse: animo aequo se accipere si cui vellent dare: se libenter cedere: satis sibi esse dum hostes ulciscantur et parvi facere cuius id opera fiat. Se tamen regnum Mycenis habere, iubet dicere, si cui quid placeat. Palamedes prodit, suum ingenium ostendit. Itaque Argivi ei libenter imperium tradunt. Palamedes Argivis gratias agit, imperium accipit administrat. Achilles vituperat imperii commutationem. [XXVI] Interea indutiae exeunt. Palamedes ornatum paratumque exercitum educit instruit hortatur. Contra Deiphobus. Pugnatur acriter a Troianis. Sarpedon Lycius cum suis inpressionem in Argivos facit caedit prosternit. Obvius ei fit Tlepolemus Rhodius, sed diu stando pugnandoque male vulneratus cadit. Succedit Pheres Admeti filius proelium restituit diuque cum Sarpedone comminus pugnando occiditur. Sarpedon quoque vulneratus de proelio recedit. Itaque per aliquot dies proelia fiunt. Ex utraque parte multi ductores occiduntur sed plures a Priamo. Troiani mittunt legatos, indutias postulant, ut mortuos sepeliant, saucios curent. Palamedes indutias fecit in annum, mortuos utrique sepeliunt, saucios curant. Fide data ultro citroque in oppidum et castra Argivorum commeant. Palamedes Agamemnonem legatum mittit ad Thesidas Acamantem et Demophoontem, quos legatos Agamemnon praefecerat, ut commeatus compararent et frumentum de Mysia a Telepho acceptum subportarent. Ut eo venit, seditionem Palamedis narrat. Illi moleste ferunt. Agamemnon ait se moleste non ferre, sua voluntate esse factum. Interea naves onerandas curat Palamedes, castra munit, turribusque circumdat. Troiani exercitum exercent, murum diligenter instaurant, fossas et vallum addunt, cetera diligenter conparant.

---

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/dares1.html.
