# DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.29-30

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?), 1.29 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dares-the-phrygian/daretis-phrygii-de-excidio-troiae-historia-c-a-d-600/1.29

[XXVII] Postquam dies anni venit quo Hector sepultus est, Priamus et Hecuba et Polyxena ceterique Troiani ad sepulchrum profecti sunt. Quibus obvius fit Achilles, Polyxenam contemplatur, figit animum, amare vehementer eam coepit. Tunc ardore conpulsus odiosam in amore vitam consumit et aegre ferebat ademptum imperium Agamemnoni sibique Palamedem praepositum. Cogente amore Phrygio servo fidelissimo mandata dat ferenda ad Hecubam et ab ea sibi uxorem Polyxenam poscit. Si dederit, se cum suis Myrmidonibus domum rediturum. Quod cum ipse fecerit, ceteros porro ductores idem facturos. Servus proficiscitur ad Hecubam convenit mandata dicit: Hecuba respondit velle se, si Priamo placeat viro suo: dum ipsa cum Priamo agat, servus reverti iubet. Servus Achilli quid egerit nuntiat. Agamemnon cum magno comitatu ad castra revertitur. Hecuba cum Priamo de conditione Achillis conloquitur. Priamus respondit fieri non posse, non ideo, quod eum indignum adfinitate existimet, sed si ei dederit et ipse discesserit ceteros non discessuros et iniquum esse filiam suam hosti coniungere. Quapropter si id fieri velit, pax perpetua fiat, et exercitus discedat, foedus iure sanciatur. Si id factum sit, se illi filiam libenter daturum. Itaque Achilles ut constitutum erat servum ad Hecubam mittit, ut sciat quid cum Priamo egerit. Hecuba omnia quae cum Priamo egerat mandat servo. Is Achilli refert. Achilles queritur in vulgus, unius mulieris Helenae causa totam Graeciam et Europam convocatam esse, tanto tempore tot milia hominum perisse, libertatem in ancipiti esse, unde oportere pacem fieri, exercitus recedere. [XXVIII] Annus circumactus est. Palamedes exercitum educit instruit. Deiphobus contra. Achilles iratus in proelium non prodit. Palamedes occasionem nactus inpressionem in Deiphobum facit eumque obtruncat. Proelium acre insurgit, acriter ab utrisque pugnatur, multa milia hominum cadunt. Palamedes in prima acie versatur hortaturque proelium ut fortiter gerant. Contra eum Sarpedon Lycius occurrit eumque Palamedes interficit. Eo facto laetus in acie versatur. Cui exultanti et glorianti Alexander Paris sagitta collum transfigit. Phryges animadvertunt, tela coniciunt atque ita Palamedes occiditur. Rege occisocuncti hostes inpressionem faciunt Argivi cedunt, in castra confugiunt. Troiani persecuntur, castra obpugnant, naves incendunt. Achilli nuntiatum est, dissimulat. Aiax Telamonius fortiter defendit. Nox proelium dirimit. Argivi in castris Palamedis scientiam aequitatem clementiam bonitatem lamentantur. Troiani Sarpedonem et Deiphobum deflent.

---

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/dares1.html.
