Latin
1.31 to 1.32
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.31-32
Not analysed yet
[XXIX] Nestor qui maior natu erat, noctu ductores in consilium vocat suadet hortatur, ut imperatorem praeficiant et si eis videatur eundem Agamemnonem minima cum discordia fieri posse. Item commemorat, quod dum ille imperator fuit, res prospere cecisse, felicem fuisse exercitum: si cui quid aliud videatur dicere suadet. Omnes adsentiunt, Agamemnonem summum imperatorem praeficiunt. Postera die Troiani alacres in aciem prodeunt. Agamemnon exercitum contra educit. Proelio commisso uterque exercitus inter se pugnat. Postquam maior pars diei transiit, prodit in primo Troilus, caedit devastat, Argivos in castra fugat. Postera die exercitum Troiani educunt: contra Agamemnon. Fit maxima caedes, uterque exercitus inter se pugnat acriter. Multos duces Argivorum Troilus interficit. Pugnatur continuis diebus VII. Agamemnon indutias petit in duos menses. Palameden magnifico funere effert ceterosque duces ac milites utrique sepeliendos curant. [XXX] Agamemnon dum indutiae sunt mittit ad Achillem Ulixen Nestorem et Diomeden, ut rogent eum in bellum prodire. Abnegat Achilles maestus, quod iam destinaverat in bellum non prodire, ob id quod promiserat Hecubae, aut certe se minus pugnaturum, eo quod Polyxenam valde amabat. Coepit male eos accipere qui ad eum venerant, dicens debere perpetuam pacem fieri, tanta pericula unius mulieris causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore desidere: pacem expostulat, pugnare negat. Agamemnoni renuntiatur, quid cum Achille actum sit, illum pertinaciter negare. Agamemnon omnes duces in consilium vocat, exercitum quid fieri debeat consulit, imperat dicere quid cuique videatur. Menelaus hortari coepit fratrem suum, ut exercitum in pugnam produceret, nec debere terreri, si Achilles se excusaverit: se tamen persuasurum ei ut in bellum prodeat, nec vereri, si noluerit. Commemorare coepit Troianos non habere alium virum tam fortem sicut Hector fuit. Diomedes et Ulixes dicere coeperunt Troilum non minus quam Hectorem virum fortissimum esse. Diomedi et Ulixi Menelaus resistens bellum geri suadebat. Calchas ex augurio respondit debere pugnare nec vereri quod modo superiores Troiani fuerint.