# DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.37-38

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?), 1.37 to 1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dares-the-phrygian/daretis-phrygii-de-excidio-troiae-historia-c-a-d-600/1.37

[XXXV] Deinde consilium convocat, Argivos alloquitur. Placet omnibus ut ea quae Achillis essent Aiaci propinquo eius commendarentur atque ita Aiax ait: cum filius Neoptolemus ei supersit, neminem aequius super Myrmidones principatum habere quam eum, oportere ad pugnam accersiri, eique universia quae patris erant restitui. Consilium idem placuit Agamemnoni et omnibus. Datur negotium Menelao: hic Scyrum proficiscitur ad Lycomedem avum eius: imperat ut nepotem suum mittat. Quod Argivis Lycomedes libenter concedit. Postquam indutiae exierunt, Agamemnon exercitum educit instruit hortatur. Contra Troiani ex urbe prodeunt. Proelium committitur. In prima acie Aiax nudus versatur, clamore magno orto multi ex utroque exercitu pereunt. Alexander arcum tetendit, multos interfecit, Aiacis latus nudum figit. Aiax saucius Alexandrum persequitur, nec destitit nisi eum occideret. Aiax fessus vulnere in castra refertur, sagitta exempta moritur. Alexandri corpus ad urbem refertur. Alexandro occiso, Diomedes virili animo in hostes inpressionem facit. Phryges fessi in urbem confugiunt, quos Diomedes usque in urbem persequitur. Agamemnon exercitum circa oppidum ducit, et tota nocte circa murum obsedit, curat ut alternis vice vigilias agant. Postera die Priamus Alexandrum in oppido sepelit, quem magno ululatu Helena prosecuta est, quoniam ab eo honorifice tractata est. Quam Priamus et Hecuba ut filiam aspexerunt, et diligenter curaverunt, quod numquam Troianos despexisset Argivosque non desiderasset. [XXXVI] Postera die Agamemnon coepit exercitum ante portas instruere et Dardanos ad proelium provocare. Priamus subsistere, urbem munire et quiescere usque dum Penthesilea cum Amazonibus superveniret. Penthesilea postea supervenit, exercitum contra Agamemnonem educit. Fit proelium ingens, per aliquot dies pugnatur. Argivi fugantur in castris opprimuntur. Cui vix Diomedes obstitit, alioquin naves incendisset et Argivorum universum exercitum devastasset. Proelio dirempto Agamemnon se in castris continuit. Penthesilea vero cotidie prodit Argivos devastat et in bellum provocat. Agamemnon ex consilio castra munit tueturque, et in bellum non prodit, usque dum Menelaus veniat. Menelaus ad Scyrum venit, arma Achillis Neoptolemo filio eius tradit, quae cum sumpsisset, venit et in Argivorum castris vehementer circa patris tumulum lamentatus est. Penthesilea ex consuetudine aciem instruit, et usque ad Argivorum castra prodit. Neoptolemus Myrmidonum princeps contra aciem ducit. Agamemnon exercitum instruit. Pariter ambo concurrunt. Neoptolemus stragem facit. Occurrit Penthesilea et fortiter in proelio versatur. Utrique per aliquot dies acriter pugnaverunt, multosque occiderunt. Penthesilea Neoptolemum sauciat. Ille dolore accepto Amazonidum ductricem Penthesileam obtruncat. Eo facto totum exercitum Troianorum in fugam convertit, in urbem victi refugiunt. Argivi cum exercitu murum circundant, ut foras Troiani exire non possent.

---

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/dares1.html.
