# DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.46

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?), 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dares-the-phrygian/daretis-phrygii-de-excidio-troiae-historia-c-a-d-600/1.46

[XLIV] Hactenus Dares Phrygius Graecis mandavit litteris, nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis decem mensibus sex diebus duodecim ad Troiam. Ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant quae Dares descripsit, hominum milia DCCCLXXXVI et ex Troianis ruerunt usque ad oppidum proditum hominum milia DCLXXVI. Aeneas navibus profectus est in quibus Alexander in Graeciam ierat, numero viginti duabus. Quem omnis aetas hominum secuta est in milibus tribus et quadringetis. Antenorem secuti sunt duo milia quingenti. Helenum et Andromacham mille ducenti.

---

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/dares1.html.
