Latin
1.6 to 1.7
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.6-7
Not analysed yet
[IV] Hoc ubi Priamo nuntiatum est, patrem occisum, cives direptos, praedam devectam, Hesionam sororem dono datam, graviter tulit tam contumeliose Phrygiam tractatam esse a Grais. Ilium petit cum uxore Hecuba et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant ei etiam alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos qui essent ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium venit, ampliora moenia exstruxit, civitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater eius oppressus est. Regiam quoque aedificavit, et ibi aram Iovi statuamque consecravit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina sunt haec: Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Troiana. Et postquam Ilium stabilitum vidit, tempus expectavit. Ut visum est ei iniurias patris ulcisci, Antenorem vocari iubet dicitque ei velle se, eum legatum in Graeciam mittere: graves sibi iniurias ab his qui cum exercitu venerant factas in Laomedontis patris nece, et abductione Hesionae, quae omnia tamen aequo se animo passurum, si Hesiona ei reddatur. [V] Antenor, ut Priamus imperavit, navim conscendit, et profectus venit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid venerit. Antenor dicit quae a Priamo mandata erant, ut Graios postularet, ut Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audivit, graviter tulit, et quod haec ad se pertinere videbat: iubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, navim ascendit, secundum Boeotiam iter fecit Salaminam advectus est ad Telamonem: rogare eum coepit ut Priamo Hesionam sororem redderet; non enim esse aequum in servitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit nihil a se Priamo factum: sed quod virtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem de insula discedere iubet. Antenor navim conscendit, in Achaiam pervenit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negaverunt iniuriam Priamo factam esse, Antenorem discedere iubent. Inde Pylum ad Nestorem venit, dixit Nestori qua de causa venisset. Qui ut audivit, coepit Antenorem obiurgare, cur ausus sit in Graeciam venire, cum a Phrygibus priores Graeci prius laesi fuissent. Antenor ubi vidit nihil se impetrasse, et contumeliose [Priamum] tractari, navim conscendit, domum reversus est. Priamo regi demonstrat, quid unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatur Priamum, ut eos bello persequatur.