# DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.8-9

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?), 1.8 to 1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dares-the-phrygian/daretis-phrygii-de-excidio-troiae-historia-c-a-d-600/1.8

[VI] Continuo Priamus filios vocari iubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut convenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent, illos contumeliose tractasse, et Antenorem ab eis nihil impetrasse: verum quoniam suam voluntatem facere noluissent, videri sibi exercitum in Graeciam mitti, qui poenas repeterent ab eis; ne barbaros Graeci inrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut eius rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim maior natu: qui coepit dicere, se voluntatem patris vindicaturum et Laomedontis avi sui necem, et quascumque iniurias Graeci Troianis fecissent, executurum, ne impunitum id Grais foret: sed vereri, ne perficere non possent quod conati essent; multos adiutores Graeciae futuros; Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia vitam exercuisse, et ob id classem non habere. [VII] Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mitteretur: se eius rei principem futurum, si pater velit: in deorum benignitate se confidere, victis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam sibi in Ida sylva cum venatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Iunonem, Venerem et Minervam, ut inter eas de specie iudicaret. Et tunc sibi Venerem pollicitam esse, si suam speciosam faciem iudicaret, daturam se ei uxorem, quae in Graecia speciosissima forma videretur: ubi ita audisset, optimam facie Venerem iudicasse: unde sperare coepit Priamum, Venerem adiutricem Alexandro futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium: et sperare Graecos Hesionam reddituros, et satisfacturos, si, ut dipositum esset, classis in Graeciam mitteretur. Helenus vaticinari coepit, Graios venturos, Ilium eversuros, parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum geri suadebat, et non debere terreri metu verborum Heleni. Ob quod omnibus placuit, classem comparare, et in Graeciam proficisci.

---

Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/dares1.html.
