# Disquisitio physica de nive 10

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/10

Nimirum: dum in nube collecti vapores vel ob copiam, vel à ventis compulsi magis magisque ad se invicem accedere student, & in sphaerulas perfectas aquae sese iterum agglomerare, immane hyemis in nubem irruit frigus, quô vapores subitò correpti, ab unione prohibentur, gradum sistere coguntur, & ita gelu obrigescunt, qui aliàs in pluviam resolverentur. Hoc ipsum conspicuum est in orbibus fenestrarum, in quibus vapores intercepti, remissô externo frigore in aquae guttas conveniunt, saeviente verò hyeme, priusquam ex ipsis aqua colligitur, in glaciem obdurescunt; in quibus & hoc observatu dignum, quòd saepe depicti & variis pinguibus coloribus imbuti aquâ madeant, reliqui verò orbes pellucidi glacie obsiti deprehendantur: cujus diversitatis causa est; quia illorum pori à coloribus impleti atque obturati sunt, ut per eos frigus non aequè liberè, sicut per reliquos transire queat. Eodem ferè modô comparatum est cum halitu oris nostri, qui simul ac rigidissimo brumae tempore egressus est, in nivem quandam congelascit; ubi vero mitior est hyemis temperies, tunc prius ros quidam circa ora generatur, qui postea in pruinam concrescit, aut etiam in stiriam glacialem obrigescit, qualem non rarò in barbis rusticorum hyeme ad forum confluentium cernimus, ut loquitur Fromondus lib. V. Meteor. c. V. art. 3. med. Frigus itaque potissimum causam efficientem asserimus, quòd vapores in mediâ aëris regione non in pluviam sed in nivem conglacientur. Quamvis enim in mediam aëris regione perpetuò frigus dominetur, non quidem ut nonnulli putant cum Meurerô lib. Meteor. p. 305. ob ἀντιπορίστασιν superioris & inferioris calidae regionis, nam sic ardentissilium dentissimis aestatis diebus omnium facillimè ibidem nix generaretur, quia tunc hae regiones sunt longe calidiores, sed ob dictam rationem §. 5.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
