# Disquisitio physica de nive 12

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/12

Haec utur maximam partem optimè sese habeant, id tamen persuadere nobis non poterit, ut credamus minutissimos pulveres & atomos vaporis exhalationibus ubique esse interpolatos, sic enim nubes aequaliter ex terrestribus & humidis particulis esset compacta, imò ut ubique exhalationes siccae pulveres & atomos vaporum impedirent, ne in guttulas concrescant, major requireretur siccorum quàm humidorum quantitas; quippe illud quod materiae liquidae minutissimos pulvisculos remoratur, magnitudine illos excedat, necesse est. Conimbricenses quoque excedere videntur Comm. in Meteor. tract. VII. c. 7. dum terrenas partes ita necessarias agnoscunt, ut fine iis nullam nivem nullam glaciem, nullamque in universum congelationem fieri posse arbitrentur. Alioquin, inquiunt, si ad congelandam aquam sola vis frigoris sat esset, cùm aqua suopte ingenio summum frigus exigat, oporteret eam in suo naturali statu non liquidam esse, sed in gelu coactam. Verùm etsi concedamus, quòd congelatio multùm à terrestribus particulis juvetur, & quidem tantò magis, quantò plures aquae vel vaporibus sunt commixtae, eas tamen absolutè esse necessarias, ut sine illis omnis congelatio impediatur, illud est quod negamus. Nam inter vapores minutissimos verisimile est, multos dari ab omni exhalatione immunes, (aliàs enim aqueum meteoron, in quô aqua praevalet, minimè componerent) horum autem aliquos, imprimis dum adhuc calore gaudent, facile ad se invicem accedere & à frigore conglaciari, omni absurditate caret: quodsi autem aliqui absque omni terrestrium admistione frigore constringuntur, quid obstat quin plures idem patiantur?

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
