# Disquisitio physica de nive 13

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/13

Ad aquam in naturali statu constitutam regerimus; illam falsò ab iis, praesupponi frigidissimam, imo in tantum abest ut summum frigus aquae naturale sit, ut potius illud praeternaturale dicamus, quoniam ab intensô frigore alteram essentialem aquae qualitatem nimirum humiditatem laedi sentimus. §. XIII. Nec salium copia quae injnive residet silentio est involvenda, quam ex vaporibus è mare evectis, nitrosis aliisve exhalationibus acquirit. Haec tanta est ut Thomas Bartholinus magnum mysterium revelaturus, ex nive sal praestantissimum elici doceat, quod menstrui universalis vicem suppleat. vid. Tract. de nivis usu med. p. 40. Quia verò sal concretionis autor est, quod ex chymicorum traditione & experientiâ confirmatur; hinc laudatus Bartholinus autumat, idem in nive glomerandâ vires suas exserere. Vero enim sit simile, inquit, nivem ratione salis sui, accedente frigore externo coagulari & densari. Hoc postea variè corroborare nititur, multa adducendo experimenta, quae tum salium in congelationibus vim, tum nivis cum sale affinitatem evincunt. Ipse quoque Cartesius ope salis atque nivis glaciem mediâ aestate conficere docet. lib. de Met. c. 3. n. IV. Hinc etiam, inquit, causas arcani per aestatem componendae glaciei discere possumus; quod licet jam satis vulgatum, ex optimis tamen est, quod ejusmodi arcanorum studiosi habent. Salem aequali copiae nivis aut glaciei confusae mixtum circa aliquod vas aquâ dulei repletum disponunt, & sine aliò artificio, ut illa (nix & sal) simul solvuntur, haec (aquâ in vitrò) in glaciem coit. §. XIV. Tandem ventorum vis nubes perstringens, egregiè congelationem nivis promovet, & tantò magis, quantò venti frigidiores ac sicciores existunt; ut sunt boreales, qui ex frigidissimis regionibus, utplurimum tempore hyemis atque nivis spirare animadvertuntur. Aristot. de problem, sect. 26. quaest. 34. Unde etiam septentrionales & aquilonares venti νθετωδεις seu χιονώδεις vocantur à Meurerô l. c. p. 194. eò quòd nivem gignant & impediant, ne ex vaporibus pluvia colligi possit.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
