# Disquisitio physica de nive 14

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/14

Hi itaque prae reliquis fortiter nubem exsiccant, vapores tenuissimos eliciunt ac dissipant, suoque frigore reliquos conglaciant; aërem quoque qui vaporibus interpositus est addensant ac aggravant, qui sic exhalationibus addensatus, & frigore rigescens vaporum collectionem prohibet, ut ad se accedere nequeant. Haec ventorum efficacia ad oculum patet, dum lacus atque paludes solâ fere ventorum vehementiâ glacie obduci cernimus, ipsorumque frigus animantium corporibus saepe ipsâ hyeme molestius evadit. Insuper notatu dignum est, quod Cartesius lac, cap. VI. n. 3. observat: nivem per aërem nimis calidum descendentem converti in pluviam, hancque ipsam pluviam iterum si ventus superveniat, in grandinem congelari. Unde quantum venti ad congelationem contribuant, abunde conjicere licet. Ex his sponte jam definitio nivis emergit: quòd nempe sit nubes à frigore congelata, ὅταν γὰρ παγῆ τὸ νέφος, χών ἐστιν. lib. 1. Meteor. c. II. §. XV. In hâc verò vaporum congelatione ac constrictione variae nivi figurae imprimuntur. Si enim frigus vehementius in nubem ingruit, antequam guttulae in eâ formantur, tunc veritati consentaneum est, vapores non posse perfectè uniri, sed alios aliis appositos filamenta in longum porrecta constituere: filamenta iterum filamentis sine parvulis interstitiis invicem jungi non possunt, quapropter tenuissimum atque levissimum corpus ex eis resultet necesse est. Superveniente postmodum vento quodam nubes facile in exiguos cumulos dispescitur, qui à reliquis separati & insuper vento aliquantulum compressi atque jactati lapsum meditari incipiunt, usque dum in se invicem prolapsi suâ gravitate aërem dividentes instar gossypii ad nos descendunt. Illorum lapsum juvat saepius calor quidam praeprimis infimae regionis, quô existente satis validò in guttas pluviae viae convertuntur, ut non rarò in montibus ningere, in vallibus verò pluere observatum sit: existente verò calore imbecilli ac longuidô, filamenta tantùm exteriora liquefiunt, aut ad minimum ad se invicem inclinantur, quò ipso à reliquis simul discedunt, & multum de superficie suâ amittunt; ut sic aliquô modô condensati & graviores redditi ad nos praecipitentur.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
