Latin
15
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quando totam fere nubem frigus ingreditur, &simul ad lapsum eâ dictâ ratione disponitur, tunc nix simul descendit copiosissima, unde in lib. de mundo cap. IV. νιφετὶς appellatur &omnem fere so num intercipit, ubi verò eadem nubes vel etiam alia quantitate aequalis successivè patet frigori, vento, calori, tunc quoque nix successivè magis &non tam confertim flocci deorsum deturbantur. Praeterea non rarò contingit, ut filamenta floccorum extrema primò liquefiant calore aliquò tepidô, mox verò flante boreâ crustâ quâdam glaciali obducantur; ita ut nix exterius formam grandinis referat, interius verò aperta floccos ostendat. conf. Dan. Sennerti. Epit. Nat. Sc. lib. IV. c. 7. p. m. 354. Picolom. lib. de Meteor. c. 12. vocatur aliàs haec species granula vel granedula, Meurerus eam Germanicâ voce Graupen appellat, nomen verò granedulae tanquam illatinum rejicit. I. c. p. 315. sic decidunt etiam flocci, humidos adhuc vapores intra se continentes, de quibus illud Strabonis lib. II. Rer. Geog. intelligendum est, quòd glebae nivis aquam utilem in tunica contineant. §. XVI. Praeter hos floccos majorem atttentionem men tis atque oculorum desiderant ordinatissimae illae nivium figurae, quas nigrô pileô vel veste exceptas non sine veneratione divinae sapientiae contueri licet. Apparent enim tam accuratè hexagonae, Dodecagonae, stellarum, rosarum &liliorum formam concinnitate si non vincentes, certè ad vivum exprimentes, ut earum imitatio vel exercitatissimum Geometram subtilissimis instrumentis instructum fugiat. Has casui atque fortuito vaporum concursui tribuere rem Philosopho plane indignam existimamus: utut enim Henricus Regius in fund. Phys. cap. 6. p. 116. 117.