Latin
17
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 17
Unproofread scanNot analysed yet
Inter alios qui has figuras accuratô mentis oculô contemplati sunt, eminet Renatus des Cartes in lib. de Meteor. c. V. &imprimis cap. VI. ex quò sequaces ferè omnes multum adjuti sunt. Quamvis fateamur, nec Cartesii nec sequacium explicationem omnia legitima demonstrationis requisita observare; in illis enim, quae à nobis remota sunt, sufficit si prope tantum ad veritatem perveniamus: proinde sicut aliàs saepe in doctrinâ de Meteoris, ita hîc quoque conjecturis locus relinquendus, quibus ea quae apud nos fiunt aut fieri possunt κατʼ ἀναλογίαν applicamus ad illa, quae in aëre eveniunt. Quocirca etiam sequentem explicationem pro opinione, imò pro hypothesi tantum venditamus, morem Mathematicorum imitantes, quibus in difficilioribus motuum doctrinis, varios fingendo circulos ac lineas, rem hypotheticè exposuisse sufficit. §. XVIII. Scilicet praesupponimus in nube vapores, dum frigus illis ferè in guttas perfectas unitis supervenit, conglaciari in parvas pilulas, quas tamen non solidae glaciei duritiem obtinere, sed esse mediae inter aquam &glaciem consistentiae putamus; aliàs enim fierent ad formationem figurarum inidoneae. Hae pilulae vel ventô coactae, vel ob copiam vicinae, ut reliqua corpora rotunda omnia, ita in nube praeprimis in ejus susuperficiebus disponi possunt, ut septimam quamvis sex aliae cingant atque circumstent.