# Disquisitio physica de nive 18

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/18

Ulterius in hôc ordine constitutae à ventis, nonnunquam contranitentibus pulsae, pressae, tritae atque rasae ab utrâque superficie laevigantur ac poliuntur, ut non jam parvi globuli, sed rotundae superficies reputandae sint, eodem plane ordine, ut orbes rotundi in fenestris cohaerentes, conf. Jacob. Thomas. Phys. c. 20. p. 110, III. Nihil quoque prohibet, quin nonnulli ex his pilulis seu globulis ventorum vi à nube avulsi, in alium locum transferantur, quô ipso liberius vento expositi, eò melius superficies utrinque glabrae & planae evadunt, & mox novam in novô loco nubem ex pluribus quasi foliis constantem componunt. conf. Cartes. I. c. cap. V. n. 11. Tandem quando in ejusmodi dispositione undiquaque simul & aequaliter constringuntur atque comprimuntur, ut nullum in unius cujusque ambitu remaneat punctum, quod non aliquem ex sex vicinis orbibus attingat, tunc non potest non illa accurata nivis figura hexagona efformari. Dum enim ubique duorum orbium oppositae circumferentiae ocuurrunt, extenduntur ambae in lineam rectam, seu latus hexagoni, eodem plane modô, ut de cellulis apium Erasmus Bartholinus schemate quodam demonstrat, quae etiam initiò rotundae, postea aequali ab omnium circumjacentium compressione sexangulares evadunt. dissert. de figurâ nivis. p. 10. seq. Fortassis etiam hinc illustrare licet aliam eamque affinem nivis figuram, quae circumcirca sex parvis arcubus praedita rosarum formam aemulatur, conjicimus enim hanc figuram perinde ut superiorem ex iisdem causis nivi imprimi, differentiam tantùm in eô collocantes, quòd hae roseae nives non tam forti compressione sint coarctatae, adeoque occurrentes circumferentiarum arcus non potuerint in lineas rectas distendi. §. XIX.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
