Latin
19
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 19
Unproofread scanNot analysed yet
Observarunt etiam Cartesius, Henricus Regius, Erasmus Bartholinus, aliive, nivis speciem pilosam, quam generari supponimus, dum exiguis in nube concretis pilulis occurrunt atque adhaerent varii glaciales &in longum extensi pili, quibus dictae pilulae circumcirca vestiuntur, quorum generatio jam §. 15. exposita est. Ab hâc nive pilosâ originem trahere existimat Cartesius illam admirandam nivis figuram, sex radiis accuratis stellas corruscantes referentem. Nimirum praesupponendum est, nivem pilosam eodem modô, sicut supra descriptum, ordinari, ut septimam quamvis aliae sex circumdent; quibus ita dispositis supervenit nonnunquam calor quidam tepidus, à quò tenuissimi illi circumcirca adhaerentes pili facile liquescere incipiunt, sex tantùm exceptis, qui sex circumjacentibus globulis sunt vicinissimi, ¢ris eorundem directè &viâ brevissimâ opponuntur. Hi enim sex pili à frigore sex contiguorum globulorum non tantummodo servantur, sed etiam reliquorum pilorum liquescentium excipiunt liquorem, eundemque refrigerant; unde crassiores redditi, sex cuspides seu radii stellae existunt. Erasmus Bartholinus l. c. p. 37. hasce nivium stellas forti &aequali globulorum compressioni attribuit, quam ita conabimur interpretari: Scilicet occurrentes ut supra orbium parvorum circumferentiae in se invicem agere &pugnare videntur inque hâc collisione seu pugnâ à cujuslibet orbis materiâ sex quasi cunei aut circuli sectores amittuntur, vel etiam versus centrum retrocedunt, ut sex tantùm radii seu cuspides in centro cehaerentes in quolibet orbe relinquantur. Hanc mentem Bartholino fuisse, ex adjecto l. c. schemate sufficienter colligitur. Utramque verò rationem tanquam hypothesin nivis phaenomena explicantem admittimus, usque dum alterutra apertae absurditatis convincatur, vel etiam melior surrogetur. §. XX. Atqui hae sunt principales nivium figurae, ex quibus multae aliae explicari &derivari possunt, de quibus citati autores Il. cc. legi merentur. De caetero multas nivium formas ac imagines praecipuè irregulares ex fortuitô vaporum concursu produci Henrico Regio S. cit. concedimus, ad quas etiam nonnullae ab Olao Magno Hist. septent. lib. I. c. 21. delineatae spectare videntur. Sicut &secundum Kircherum ibidem allegatum, calorem in nivibus concentratum, formarum nonnunquam satis regularium efformatorem esse non penitus imus inficias. Quod tandem causam attinet, quare hae nivium figurae deorsum terram versus ferantur?