# Disquisitio physica de nive 20

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/20

referenda illa saepius est ad ventorum vehementiam, quae ordinem omnem interturbat, nives praecipitat, aut ad minimum eas invertit; inversae verò longè facilius aërem dividunt, quàm si superficiebus suis innatarent. Si verò aëre tranquillô ac pacatô descendunt, tum utplurimum copiâ ac multitudine suâ pressae & ingravescentes ab aere sustineri nequeunt, sed inferiora petere coguntur. §. XXI. Praeter admirandas has figuras conspicua ac illustris est summa illa in nive albedo, quae tanta est, ut vehementer visum disgregans, nonnunquam ipsum oculorum usum viatoribus intercipiat; hinc Leodius in itinere cum Friderico II. edoctus est à nobili Hispanô nigrum ante oculos praetendere, ne nimium ab injuriâ nivium laederentur, ipso Leodiô testante in annalibus Frid. lib. 2. nix enim nocet oculis, sicut spina pedibus, inquit Olaus Magnus I. c. c. 22. Atqui haec splendescens nivis albedo non apparens est, sed omninò realis, aliàs enim satis citò evanesceret, & diversis in locis, ut & horis ejusdem diei alia atque alia appareret; neque magis alba esset, quàm vertex montis Bructeri, qui per 6, 7 & 8 milliaria, etiam per tubum accuratissimum serenô meridiei tempore visus circa finem Maji per totum Junium, & ad medium ferè Julii nivibus lucidissimis tectus conspicitur: quodsi autem montem hunc dictô tempore ascendas, ne quidem vestigium nivis licet intueri. Hanc albedinem efficit inter alia frigus, quod mater albedinis communiter salutari solet. v. Meurer. I. c. p. 305. uti hoc ex glacie ad albedinem accedente colligitur. Sicut enim calor moderatus potens est nivem vem ex alba pellucidam efformare, ita è contra frigus eam ad albedinem constringere valet. Hujus rei signum est, quòd Cartesius observaverit. cap. VI. de Meteoris num. 10.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
