# Disquisitio physica de nive 21

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/21

quandam nivis speciem totam feres pellucidam, nisi quòd in ejus medio exiguum quoddam & album punctum quasi circini pede impressum animdverteretur: causam calori moderato adscribimus, qui orbibus nivium superveniens ex albis pellucidos effecit, exceptis tantùm illorum centris, ad quae imbecillis non penetravit, sed intacta & alba reliquit. §. XXII. Nec minus tribuendum est perspicuo, hoc enim postquam terminatum est, proximè in albedinem quae maximè perspicuo cognata est, transit: sicut loquitur Sennertus Epit. Nat. Scient. lib. IV. c. 7. Hanc suam assertionem probat exemplo crystalli, vitri item glaciei pellucidioris, quae ex contusione in minutissima frusta aut aliâ superficierum inaequalitate terminata, ut amplius non sint corpora perspicua, album de se oculis ostendunt colorem. Jam verò nivis materia praeter intertextas exhalationes tota est perspicua, quae à variâ & angulatâ minutissimarum partium dispositione aliaque ratione terminatur, ita, ut ex perspicuô interminatô, perspicuum terminatum insigni albedine praeditum resultet. Imprimis hoc perspicuum terminatum illustratur ac inalbescit à subtili illo spiritu, quo nix referta universa turget. Suppeditat nobis hanc causam ipse Philosophus lib. 2. de gener. animal. c. 2. ubi Philosophus inter alia de seminis albedine disquirens talem causam reddidit, quae aequè ad nivis & spumae albedinem explicandam sese extendit: Causa est, inquit, quòd spiritus immiscetur, qui fastum efficit, & albedinem dilucidè aperit, ut in spuma & nive, nam & nix spuma est. Illustrat hoc ulterius aquâ, quae permista oleo alba redditur, eò quòd oleum multum spiritus intra se contineat. Quâ de causâ contingit, nivem progressu temporis rubescere, docente eodem Philos. lib. 5. de histor. animal. c. 19.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
