Latin
22
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 22
Unproofread scanNot analysed yet
quando nimirum hi spiritus acrei aerei unà cum aquâ subtilissimâ ex nive avolare &periere, non secus ac semen, ubi spiritus ipsius evanuere, albedine suâ destituitur. Spiritibus his albedinis causam assignat quoque Fromondus de animâ. p. 520. quem idcircò Voigtius falsò inter dubitantes de nivis albedine recenset, locumque autoris ex Meteorol. plane distorquet &pervertit. §. XXIII. Non obstante autem quòd omnium hominum sensus hanc nivis albedinem satis manifestet, quem quidem ab eâ laedi, non autem falli contingit, adeò ut Aristoteles lib. I. Topic. c. 9. rejiciens omne problema, de quô dubitans sensu indiget, nullum clarius exemplum quàm nivis albedinem reperire potuit, qui verò, inquit, dubitat, an nix sit alba nec ne, sensu indiget: nihilominus tamen non veriti sunt nonnulli hunc clarissimum colorem in dubium vocare, quos equidem sensuum commnefecisse sufficeret, ast liceat nobis ex abundanti rationes illorum discutere, perinde ut placuit Aristoteli, manifestissimum omnium &sole meridiano clarius axioma, impossibile est idem simul esse &non esse, prolixius contra dubitantes defendere lib. 3. Metaph. c. IV. hôc tamen fine, ut magis rationum quàm albedinis in nive gratiâ contrasentientes audiamus. Primus quantum constat Anaxagoras de nivis albedine, non tantum dubitavit, sed etiam nigram eam esse asseruit, eò ductus ratiocinio, quòd nix nihil aliud quàm aqua concreta sit, aqua verò nigro colore gaudeat, sicut refert Sextus Philosophus lib. I. Pyrrhon. Hypoth. c. 13. Lactantius 3. Institut. c. 23. Enimvero praeterquam quòd fallaciam à dictô secundum quid ad dictum simpliciter committat, dum à materiâ nivis, &quidem non totâ, sed tantùm potissima ad nivem ipsam argumentatur, falsum quoque dicimus aquam esse nigram, quippe perspicua est, &non nisi per accidens propter admixtas sordes terrestres ad nigredinem accedere videtur. §. XXIV. Post Anaxagoram producimus Hieronymum CarCardanum, hic in lib. de coloribus &gemmis, aliqu. mult. post init. inquirit in causam, quare quaedam etiam noctu videantur? responsionis loco, &hujus quaestionis solutionem &de nivis colore sequentia nobis reliquit.