# Disquisitio physica de nive 4

David Blaesing, Disquisitio physica de nive, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/4

Talia corpuscula à solaribus & ex parte aliorum siderum radiis, ut & igne subterraneô, aliove calore attenuata, & à corporibus humidis & humectatis segregata, vapores dicuntur; qui propriâ levitate moti sursum petentes, materia meteororum aqueorum existunt. Cùm enim generatur leve, statim illud sursum fertur, lib. 4. de Coelò T. 25. id quod non tantum sole oriente & occidente videre licet, quô tempore sole moderatè aërem collustrante, varii vapores ex mari, fluviis, pratis, agris, &c. ascendentes conspiciuntur; sed etiam interdiu, quando radii ex nubibus erumpunt, longi vaporum tractus ascendere saepius observantur. Quod ipsum vulgus ita interpretatur, ac si sol aquam attraheret, die Sonne ziehe Wassers cùm tamen sole infra Horizontem existente noctibus serenis ejusmodi vapores itidem sursum tendere certum sit. Nimirum non sol aquas attrahit, sed tantùm ex nubibus certum aëris districtum, & in ipsô ascendentes vapores clarius illuminat, quos nubilô & sub obssurô Coelô oculis usurpare possumus; non secus ac in conclavibus pulvisculi solares longâ serie conspiciuntur, dum sol per fenestras aut angustum foramen radios suos transmittit. §. IV. Hi itaque vapores intra infimam aëris regionem sese continentes, in roris ac pruinae cedunt materiam; in mediam verò delati, pluvia, nix atque grando ex iis generantur. Ex quibus duo, pluvia & nix proportione quâdam respondent rori atque pruinae. Nix enim & pruina idem ut & pluvia & ros: sed illud quidem multum, hoc autem paucum est: Arist. lib. I. Meteor. c. 11. & paulò post quemadmodum enim diximus, ut quidem ibi nix (in mediâ aëris regione) sic hic (in infimâ regione) sis pruina: ut autem ibi pluvia, sic hic ros: ut autem ibi grando, hic non contra respondet simile. Picolomineus lib. de Meteo. c. 13. med. putat unà cum Platone, grandini apud nos respondere glaciem. §. V. Consideratis meteoris aqueis in genere, & quae nix cum his communia habet, propius ad nivem accedendum.

---

David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive.
