# Astronomiae physicae et geometricae elementa 1

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/1

tamen aliqua sint frequentioris usus, illorum Tabulas construunt Artifices, ut inde depromantur expedite, quae calculo de novo essent invenienda perpetuo. Et praeter Tabulas ex aliis disciplinis petitas, ut Rectarum circulo inscriptarum & adscriptarum, Logarithmorum &c. construunt Astronomicas, quarum quae huic Libro innituntur Tabulae sunt duorum generum: nimirum vel quae sunt eaedem omnibus totius Terrae incolis; atque hae rursus vel Primum Motum attinent vel Stellas Fixas, quarum motus motu primo non est multo magis compositus; vel quae tantum in certa Terrae habitatione locum habent. PROPOSITIO LXVII. SAbulas describere omnibus Terrae incolis communes, quae Motum Primum attinent. Aequator Coelestis & Ecliptica omnibus Telluris incolis iidem sunt, horumque insignes sunt perpetuoque occurrentes in Astronomicis usus: Illius nempe, quia Motus primi sive diurni Coelorum apparentis medius est & quasi norma; hujus, quia Solis (Diei Tempestatumque arbitri) via est & semita. Horum igitur circulorum mutua habitudo & ad invicem in singulis punctis respectus in Tabulas disponitur: Cuique nempe gradui Eclipticae proprio nomine (hoc est numero, quem in suo Signo tenet) insignito Declinatio ab Aequatore, Ascensio Recta & Angulus, quem Ecliptica cum Meridiano ad illud comprehendit, correspondentes adscribuntur; ut Prop. XX. ostensum est. Et ideo commode tres hae Tabulae in unam coalescunt, ferentem universalem Titulum Declinationis & Ascensionis Rectae singulorum Eclipticae graduum, Angulorumque Eclipticae cum Meridiano. Et quia in hujusmodi Tabulis vel iidem numeri denuo recurrunt, vel iidem aucti quadrante, semisse aut tribus quadrantibus circuli; in illis condendis non opus erit calculum ultra unicum quadrantem adhibere, cum reliqua Tabulae pars hinc, vel per primae columnae mutationem vel per solam additionem, facile fluat. Porro, cum apparens revolutio integra Aequatoris Coelestis Diem naturalem efficiat, & proportionaliter in revolutionis hujus partibus, ob motûs Terrae diurni aequabilitatem; Tabulam etiam construunt, ex qua Tempus cuique parti revolutionis Aequatoris, & vicissim revolutionis pars cuivis Tempori respondens, prompte excerpitur. Et quia apud gentes politiores, ubi Astronomia viget, Dies Dies naturalis in 24 horas dividitur Hora autem in 60 scrupula prima, quorum rursus quodvis in 60 secunda dividitur, & ita porro: Tabulae praedictae ad hancce Temporis divisionem accommodantur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
