# Astronomiae physicae et geometricae elementa 100

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/100

Unde sit, quod, sive Planeta magis sive minus à Sole distet, sectores aequalibus temporibus à radio vectore descripti aequales sint. Nam dicti sectores sunt in ratione composita ex directa ratione radiorum seu distantiarum à Sole, & reciproca arcuum sive circulationum; ideoque (ex hujus circulationis natura) in ratione aequalitatis. Circulationem supra descriptam (ubi velocitates circulandi sunt distantiis à centro reciproce proportionales) vocat Harmonicam, quia positis distantiis à centro crescentibus aequabiliter seu Arithmetice, circulationes decrescunt in Harmonica progressione; quippe quantitatibus in progressione Arithmetica positis reciproce proportionales, quam esse Harmonice proportionalium proprietatem vulgo notum est. Ponit itaque Vir celeberrimus Planetam moveri motu duplici seu composito ex circulatione Harmonica orbis sui fluidi deferentis, & motu paracentrico accessus ad Solem & recessus ab eodem. Facit autem circulatio aetheris, ut Planeta circuletur harmonice, non velut motu proprio, sed quasi tranquillâ natatione in fluido deferente, cujus motum sequitur. Unde nec impetum circulandi velociorem retinet, quem habuerat in orbe inferiore seu propiore, sed eum elanguescentem, dum superiores (majori velocitati quam suae resistentes) trajicit, continuo deponit, & sese orbi ad quem accedit insensibiliter accommodat; & vicissim dum à superioribus ad inferiores tendit, impetum eorum accipit. Itaque non tantum in arcubus circuli, sed & in curva alia quacunque describenda, circulatio harmonica locum habet. Nam area temporis elemento descripta, à radiis è Sole ad Planetam in alia quavis curva motum ductis abscissa, comparabiliter non differt à sectore circuli, cujus idem est angulus ad centrum, & radius praecedentium alteruter Alter motus cum priore motum Planetae integrum componens (nempe paracentricus) duplici ex causa ortum ducit; nempe ex impreßione excußoria circulationis & attractione Solari (aut quod hujus instar est) inter se compositis. Cum enim omne mobile à linea Curva, quam describit, recedere conetur per tangentem; per hunc motum solum, Planeta à Vortice harmonice circulato delatus à Sole recedet. Et ejus conatus centrifugi ab Autore ostenduntur esse in ratione radiorum reciproca triplicata. Altera motûs Planetae paracentrici pars componens est attractio Solaris, sive, quae hujus vices gerit, Planetae Gravitas: & licet hanc vim Attractionem vocet, eam ab impulsu fluidi ambientis derivari (sicut & ipsas actiones magneticas) nullus dubitat. Porro, quoniam ex observatione constat quemlibet Planetam primarium orbitam describere Ellipticam, in cujus altero focorum est Sol, ita ut radiis è Sole ad Planetam ductis areae semper abscindantur temporibus proportionales; nulla autem est in Vortice circulationis Lex, quae ultimam conditionem adimpleat, praeter harmonicam.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
