# Astronomiae physicae et geometricae elementa 102

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/102

Alia nulla Vorticis constitutio rationem inter areas efficiet eandem quam inter tempora. Unde si Autoris Vortex Planetarum motibus non satisfaciat, certe alius nullus obtinebit. Atque hoc semel posito, reliqua, quae per Geometriam inde deducit Autor, optime procedunt, ut illi solent. Quibus ego addo, hujusmodi Vorticem (cujus nempe fluidum in plano per centrum, cui axis est normalis, harmonice circuletur) mechanice producendum, si sphaera solida in fluido uniformi & infinito, circa axem positione datum, uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus impulsu solo agatur fluidum in orbem, & hujus pars unaquaeque perseveret uniformiter in motu suo. Atque hoc tertium Autori restabat circa motum Vorticis Solaris, seu Aetheris, explicandum; nempe quomodo in circulationem harmonicam impelli & incitari possit. Nam, quoniam universaliter Tempora percurrendi sunt ut spatia percursa directe, & velocitates inverse; & in motu circulari spatia unâ revolutione percursa sunt ut radii, & in circulatione harmonica velocitates sive circulationes reciproce ut radii; patet tempora periodica partium Vorticis harmonice circulantis esse in duplicata ratione radiorum: Atqui hanc eandem esse proprietatem circulationis in plano per centrum, cui axis est normalis in Vortice, per sphaeram centralem ad motum incitato, demonstravimus Prop LXXV. Verum, si duorum aut plurium Planetarum motus inter se comparentur, apparebit materiam fluidam Vorticis Solaris non moveri circulatione harmonicâ. Nam hactenus demonstravimus tempora periodica partium fluidi harmonice circulantium (& consequenter etiam corporum, quae tranquillâ natatione in fluido deferuntur) esse in duplicata ratione radiorum. Verum tempora periodica Planetarum non sunt in duplicata, sed tantum in sesquiplicata ratione distantiarum à centro: Et igitur Planetae diversi non moventur circulatione harmonicâ Dicet proculdubio Autor se non ponere totum fluidum Vorticis Solaris moveri circulatione harmonicâ continuâ, & nullibi interruptâ, à Mercurio usque ad Saturnum inclusive; sed fluidum deferens Mercurium moveri circulatione harmonicâ à perihelio usque ad aphelium; deinde interruptâ hâc harmoniâ rursus circulari harmonice à Veneris perihelio usque ad ejus aphelium, sed non continuatâ harmoniâ cum priore circulatione prope Mercurium; hoc est, ita ut circulatio fluidi deferentis Venerem sit ad circulationem fluidi deferentis Mercurium ut distantia Mercurii à Sole ad distantiam Veneris ab eodem; atque rursus (interruptâ priore harmoniâ) fluidum Terram deferens moveri harmonice quidem à Terrae perihelio ad aphelium, si solitaria spectetur haec harmonia, & non comparetur cum harmonia fluidi ad Venerem vel Mercurium; atque ita in reliquis deinceps Planetis: hoc est, per crassitiem cujusvis orbis harmoniam obtinere particularem à caeteris separatam & disjunctam; similiterque in Jovis & Saturni satellitibus ascendendo à Jovis & Saturni centro.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
