# Astronomiae physicae et geometricae elementa 103

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/103

Fatendum tamen est Autorem circulationem suam harmonicam etiam ad diversos Planetas extendere videri paragr. 17. ubi ait: in distantia dupla tantùm quarta pars anguli è Sole spectati eodem temporis elemento absolvitur, in tripla tantum nona: Nam certe hi numeri in eodem Planeta locum non habent. Quod si (quod maxime oporteret) de interrupta harmonia partium fluidi circulantium expresse loquatur, aegre Philosophis persuadebit rem ita se habere; quod nempe per crassitiem orbis Mercurii à perihelio ad aphelium circulatio sit harmonica, sive fluidi velocitates ut distantiae à centro reciproce: comparando vero circulationem hanc cum circulatione aetheris ad alterum quemvis Planetam, illa sit ad hanc in reciproca subduplicata ratione radiorum: Nam independenter ab omni causa physica demonstravimus (Prop. XXVII. & XXVIII.) Planetarum celeritates esse reciproce in subduplicata ratione distantiarum à Sole. Monstrosus certe futurus est Solis Vortex, & hi fluidi orbes deferentes deferentibus solidis absurdiores, si per crassitiem cujusvis è sex deferentibus orbibus harmonica circulatio locum habeat, & harmonia interim haec quinquies interrumpatur; nempe ad interstitia deferentium. Et contra hanc interruptionem facit, quod Cometa per Zodiacum in consequentia delatus, & interstitia haec orbium Planetas deferentium trajiciens ita moveatur, ac si deferretur ab aethere harmonice circulante; id est, ita ut areae à radio vectore descriptae sint temporibus proportionales Advertatur porro quam difformiter difforinis esset Solaris Vortex, in quo Orbis Saturni crassitres, ubi circulatio aetheris harmonica obtinet, major est quam distantia Mercurii à Venere, vel Veneris à Terra, vel etiam Terrae à Marte, in quorum singulis interrumpitur harmonia; & ubi, depositâ ratione radiorum reciprocâ quam in harmonia servant, circulationes in horum binis quibusvis inter se comparatis sunt in subduplicata ratione radiorum reciproca, mox resumpturae priorem harmoniam. Videtur ipsum celeberrimum Autorem hanc Vorticis harmonice circulantis labem detexisse, cum illud superesse agnoscat, ut explicet quae sit causa com parationis motuum inter diversos Planetas systematis ejusdem, ita ut tempora veriodica sint in sesquiplicata ratione mediarum distan tiarum: Istud enim non esse circulationis harmonicae effectum satis perspexit. Mirum fortasse videbitur celeberrimum D. Leibnitium, qui ex causis (primo obtutu) tam diversis à prius stabilitis Planetarum motus deduxit, in eandem tamen incidisse legem Gravitatis quâ quisque in Orbita Elliptica retinetur. Istius coincidentiae haec est ratio. Licet Leibnitius ad Planetam circumducendum adhibeat materiam Vorticis harmonice circulantem; quia tamen in Planeta sic circum ducto, & curvam quamvis describente, agnoscit conatum excusso, rium, quo fieret ut Planeta in recta tangente Curvam moveretur nisi coerceretur; idem facit ac si Planetam aequabiliter in Recta moveri statuisset nisi coerceretur: Nam hi duo motus simul istud efficiunt; id est, idem ac si nullâ externâ Vi agitatus in spatiis liberis feratur. In utroque enim casu lineam Rectam motu aequabili describet: Nam mobile lineam rectam aequabili motu describens illam ita percurrit (per Prop. 1. Elem. 6.) ut areae per radios ad quodvis datum punctum ductos abscissae sint temporibus proportionales.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
