Latin
PROPOSITIO LXXXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 107
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXXI. MUndi Systema Tychonicum describere. Hoc in nullo differt à Systemate descripto in Prop. LXXIX, praeterquam quod Terra omni motu privata prorsus quiescat; ideoque Stellae omnes, tam Fixae quam Erraticae, non tantum motibus secundis feruntur, sed etiam communi illo sive primo ab ortu in occasum spatio diei naturalis. Systema hoc magno Tychoni placuisse perhibetur; licet alii negent Tychonem motum diurnum expresse Syderibus concessisse. Fatendum est tamen illum contra Telluris Diurnum motum aeque ac Annuum disputasse: Unde satis certo concluditur eum motum diurnum ipsi Coelo Syderibusque cunctis tribuisse. PROPOSITIO LXXXII. Irectionem &Legem Virium, quibus Systema Tychonicum conservari posset, explicare. Eaedem Vires, quae requiruntur ad Systema Semi tychonicum, requiruntur etiam ad Tychonicum hocce, cum iidem motus Solis &Planetarum in utroque supponantur; sed &illae insuper, quibus Stellae omnes, cum Fixae tum Erraticae, à motibus rectilineis retrahuntur &retinentur in Orbitis suis, quas motu diurno circa Tellurem describunt. Vires autem hae, cum eadem sit Periodus in omnibus, sunt (per Corol. 1. Prop. XxVI.) ut semidiametri circulorum quos describunt. Et ideo, praeter vires Prop. LXXX. explicatas, opus erit Vi versus Terram tendente, quae in recessu à Terra augetur in ratione distantiae auctae; contra quam fit in Gravitate per Universum Systema Solare, &in Virtute omni naturali à centro, vel ad centrum, in lineis rectis undiquaque per regiones in circuitu propagata, quae (per Prop. XLVIII.) in recessu à centro minuitur in duplicata ratione distantiae auctae. Atque ut facilius aestimetur Vis ista, quâ stellae retinentur in Orbitis per motum diurnum descriptis, conferatur haec apud Lunam cum Vi gravitatis, quâ (per Prop. XLVI. )Luna retinetur in Orbita, quam spatio menstruo circa Tellurem percurrit. Et cum circuli à Luna per motum menstruum &diurnum descripti sint aequales, Vires, quibus Luna in iis retinetur, (per Corol. 3. Prop. XXVI.) sunt reciproce ut quadrata temporum; hoc est, Vis, quâ retinetur Luna, (cum in Aequatore motu diurno circa Solem fertur,) ne per rectam tangentem Orbitam excutiatur, est ad Vim, quâ retinetur in Orbita, quam mense periodico circa Terram percurrit, ut 27*27 ad 1; sive ut 729 ad 1. Verum Vis haec versus Terram tendens obtinet in iis tantum stellis, quae in Aequatore sunt positae: Nam Vis, quâ Stella quaevis extra hunc versus Polorum alterum declinans à motu rectilineo retrahitur &in Orbita Aequatori parallela continetur, (per Prop. XII.) tendit ad circuli istius centrum, non ad Terram extra ejus planum positam; estque (per Corol. 1. Prop. XXVI.) ut circuli istius semidiameter: hoc est, in data ab Axe distantia aequalis sive eadem, &in data à Terra distantia ut sinus complementi declinationis. Ad Systema igitur Tychonicum conservandum requiritur, 10.