# Astronomiae physicae et geometricae elementa 108

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/108

Gravitas ista acceleratrix corporum omnium in omnia, quae datâ distantiâ est ut corpus versus quod fit, & dato corpore versus quod sit, est inverse ut quadratum distantiae. 20. Vis quaedam alia acceleratrix, aequalis nempe illi, quâ per superiorem Vim Tellus versus Solem tenderet, aequaliter agens in Solem, Mercurium, Venerem, Terram, Martem, Jovem, Saturnum, horumque Comites per lineas parallelas rectae jungenti Solem & Terram, & cum directione à Sole ad Terram. 32. Vis acceleratrix versus punctum proximum Axis Mundi tendens, distantiae ab isto puncto proportionalis, ad ultimas usque Fixas porrecta. 4o. Vis alia similis ad punctum proximum Axis Eclipticae tendens, & distantiae ab illo proportionalis. Vis haec ea est, quâ retinentur Fixae in Orbitis, quas motu proprio ab occasu in ortum super Eclipticae Polos describunt; & in locis inter centrum & Fixas intermediis omnino non agit, sed apud Fixas agere incipit; estque (per Corol. 3. Prop. XXVI.) ad Vim consimilem in Axe Mundi in duplicata ratione Diei naturalis ad Periodum Fixarum super polos Eclipticae. Atque hae quatuor sufficerent.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
