# Astronomiae physicae et geometricae elementa 11

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/11

SCHOLIUM. Sicut Phaenomena tribus ultimis Propositionibus exposita, ex Ordine & Motu Planetarum Terrae, Martis, Jovis, & Saturni Prop. I. descriptis manifeste consequuntur; ita è converso haecce Phaenomena istum Ordinem stabiliunt. PROPOSITIO X. VHaenomena motûs Cometarum è Tellure visa describere. Quoniam diversorum Cometarum diversae sunt Orbitae, nec ante Observationes aliquas de Cometis institutas determinandae; patet, dum quisque prope Perihelium suum descendit, sive in Orbitae suae portione versatur, quae in regionem Planetarum immergitur, similia esse ejus Phaenomena, habitâ ratione inclinationis Orbitae & velocitatis ipsius Cometae, ac Planetae vicini. Unde Cometae via apparens inter Fixas erit Circulus Maximus proxime; nisi quod ejus deviationes in hanc vel illam partem similes erunt atque Planetae, nempe pro motu Terrae spectatorem deferentis. Nam ex Sole spectatus Cometa Circulum Maximum inter Fixas accuratissime describere videretur: Deviatio autem, propter Terrae motum circa Solem, in tempore non nimis magno non erit valde sensibilis. Porro Cometa, qui progreditur secundum ordinem Signorum, si Terra sit inter Solem & Cometam, Retrogradus est; siquidem Tellus tanto celerius fertur, ut rectae Terram & Cometam jungentes convergant ad partes ultra Cometam: Sin Terra tardius fertur, motus Cometae, detracto motu Terrae, fit saltem tardior: At si Sol sit inter Tellurem & Cometam, erit Cometae motus justo celerior. E contra vero, Cometae, qui in antecedentia moventur, sunt justo celeriores, si Terra versatur inter ipsos & Solem; & justo tardiores, vel forsan etiam in consequentia apparenter moti, si Terra sita est ad contrarias partes. Contingit hoc ex motu Terrae, in vario ipsius situ, perinde ut fit in Planetis; qui pro motu Terrae, vel conspirante vel contrario, nunc Retrogradi sunt, nunc tardius moveri videntur, nunc vero celerius, ut Propositionibus IV. & VII. ostensum est.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
