Latin
PROPOSITIO LXXXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 111
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam Veneris &Mercurii Phases per Telescopium conspectae sunt, Systema Mundi Ptolemaicum à Philosophis rejectum est: inde enim clare evincitur Mercurium &Venerem Orbitis suis Solem cingere; ut in Scholio Prop. VI. est ostensum. Qui igitur pro Terrae immobilitate steterunt, Mercurium &Venerem in Epicyclis circa Solem ceu centrum moveri statuerunt, Mundi Systema Philolaicum in tantum amplexi, &Aegyptiorum Vetus postliminio reducentes; quod etiam Vitruvio probatur in suo de Architectura Libro, &Venerabili Bedae in suo de Natura Rerum. Ricciolus in Almagesto Solis satellitio Martem adjungit, ita ut Solis sint Satellites, qui satellitio proprio non gaudent; circa Tellurem vero ceu centrum immediatum, praeter Luminaria, soli rotentur Saturnus &Jupiter, qui Comites habent; atque Systema hoc fere Tychonicum suum dicit. Non erit necessarium Vires earumque directionem explicare, quibus Systema Aegyptiacum &alterum illud paulo diversum Ricciolicum conservari possent: Istud enim ex supra dictis facile apparet. Prout enim illa ex supra descriptis Systematibus componuntur, ita Vires ad illa conservanda necessariae partes sunt supra explicatarum Virium respectivarum.