# Astronomiae physicae et geometricae elementa 112

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/112

) praeter duas praedictas Vires opus est aliis duabus; nempe Vi aequali in singulis punctis axis Mundi, quae augetur pro ratione distantiae auctae, estque apud Lunam ad Vim gravitatis in duplicata ratione mensis periodici ad diem naturalem; & Vi aliâ simili & similiter propagatâ in singulis punctis axis Eclipticae, quae in solas Fixas agat, quaeque apud Fixas sit ad priorem Vim in axe Mundi in duplicata ratione diei naturalis ad annum magnum, sive Periodum Fixarum super polos Eclipticae: vel ipsum Ptolemaicum Prop. LXXXIII. descriptum; atqui hoc Phaenomenis non congruit, ut Prop. LXXXIV. ostensum. Verum si, sepositis Phaenomenis Phasium Veneris & Mercurii, ad ea sola Phaenomena motûs attendatur, quae Ptolemaeo innotuere, & illius Systema pro vero habeatur; (per Prop. Lxxxiv.) praeter duo genera Virium attractricium, per axem Mundi axemque Eclipticae aequaliter dispersarum, opus erit Gravitate acceleratrice Solis, Terrae & Lunae versus se invicem, Planetas reliquos haud afficiente, quae in data distantia est ut Corpus versus quod fit, & versus datum corpus reciproce ut quadratum distantiae ab illo; & praeterea Gravitate quâdam aliâ (aequali illi, quâ Tellus versus Solem tenderet) agente aequaliter in Solem, Terram & Lunam per lineas parallelas rectae jungenti Solem & Terram, & cum directione à Sole ad Terram. Opus praeterea est Vi particulari in centro Epicycli cujusque è Planetis Saturno, Jove, Marte, Venere & Mercurio, quae tendat ad centrum Deferentis sui; & Vi particulari in ipso Planeta tendente ad centrum proprii Epicycli, salvâ interim gravitate ordinariâ Satellitum Jovis & Saturni. Si vero vel Aegyptiacum (vel Ricciolicum) arrideat, (quod quidem Phaenomenis respondere poterit,) opus erit (praeter Vires in axibus Mundi & Eclipticae residentes) Gravitate mutuâ Solis, Mercurii, Veneris, Terrae cum Luna, (& Martis,) ut in Copernicano & Tychonico, sed quae ad Jovem & Saturnum non pertingat; & praeterea Vi aequali illi, quâ Tellus versus Solem tenderet, agente aequaliter in Solem, Mercurium, Venerem, Terram cum Luna (& Martem) per lineas parallelas rectae jungenti Solem & Terram, & cum directione à Sole ad Terram; praetereaque Vi particulari in centro Epicycli utriusque Planetae Jovis & Saturni, quae tendat ad centrum sui Deferentis, & Vi particulari in ipso Jove & Saturno tendente ad centrum proprii Epicycli.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
