Latin
SECTIO
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 115
Unproofread scanNot analysed yet
ostensum. Numeratio autem fit ab v ad B, II, &ita denuo, donec ad initium v reversum fuerit, in eandem plagam, in quam Sol circa Terram moveri videtur. Atque progressus in hanc plagam dicitur fieri in Consequentia Signorum, sive secundum eorum Seriem; in eandem nempe, in quam Sol, Luna &plerumque caeteri Planetae moveri videntur: Sed phaenomenon, quod inverso ordine sive ab 8 ad v vel ab v ad x fertur, dicitur contra seriem signorum sive in Antecedentia moveri. Exinde vero quod Axis Telluris post plures revolutiones circa Solem à situ parallelo illi, quem prius habuerat, aberrat describens superficiem conicam, imagines stellarum migrarunt ex Zodiaci Signis, quibus olim nomina ob viciniam dederunt. Atque hoc fit non ex Stellarum aut Zodiaci motu, sed quod una cum Telluris Axe Aequator Terrestris moveatur, ita ut Aequatoris Coelestis intersectiones cum Ecliptica, sive puncta Aequinoctialia (&proinde etiam omnia Zodiaci puncta, quatenus numeris exprimuntur) migrent in antecedentia; &Imagines sive ipsae Fixae respectu horum in consequentia transferri videantur; ut Prop. LXIV. Lib. I. ostensum est. Si per Eclipticae polos ducti intelligantur circuli innumeri, Eclipticae ad angulos rectos occurrentes, &hujus Secundarii dicti; horum ope quodvis in Coelo punctum ad Eclipticam refertur: nempe phaenomenon quodvis in eo Zodiaci vel Eclipticae puncto esse intelligitur, in quo hujusmodi semicirculus per phaenomenon transiens Eclipticae occurrit. Et phaenomena, quae hoc modo ad idem Zodiaci punctum referuntur, conjuncta dicuntur sive in Conjunctione; quae vero ad opposita referuntur, in Oppositione. Si Zodiaci quadrans interjaceat puncta, ad quae phaenomena referuntur, dicuntur esse in aspectu Quadrato; si vero Zodiaci triens, in aspectu Trino; denique si interjaceat Zodiaci sextans, aspectum dicuntur habere Sextilem. Porro, arcus Eclipticae inter initium Arietis &dictum intersectionis punctum interceptus, &in consequentia numeratus, dicitur phaenomeni vel puncti istius Longitudo, sicut &Secundarii arcus inter Eclipticam &dictum phaenomenon aut Coeli punctum interceptus ejusdem Latitudo appellatur; unde &Secundariis hisce nomen Circulorum Latitudinis inditum. Latitudo est vel Borealis vel Australis: Coelum enim ab Ecliptica (circulo Coelesti, quoniam is in Coelis primitus consideratur) in Hemisphaerium Boreale &Australe ab Astronomis dividitur.