# Astronomiae physicae et geometricae elementa 121

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/121

Haec autem plana parallela producta eundem in superficie sphaerae valde magnae, in qua Fixae spectantur, circulum signant, cum ipsa Tellus ad Fixarum sphaeram comparata puncti rationem habeat. Ex quibus patet Horizontem inter Fixas consideratum esse circulum in sphaera maximum, à puncto Vertici hominis (cujus est Horizon) incumbente, Zenith dicto, & huic opposito Nadir aequaliter undique distantem: Quae promde puncta Zenith & Nadir sunt Horizontis Poli in quibus se invicem decussant Horizontis Secundarii per omnia Coeli puncta traducti, qui proinde Verticales nuncupantur, & quandoque Azimuthi: Horizontis vero paralleli, sive supra illum versus Zenith intelligantur, sive infra versus Nadir, Almicantarath dicuntur. Inter Circulos Verticales eminent praecipue duo, quorum alter per Zenith (communem Verticalium omnium nodum) & Mundi polos traducitur, vocaturque Meridianus; nempe Coelestis, quippe directe incumbens Meridiano Terrestri: Circulus hic Horizontem intersecat in Cardinibus Meridiei & Septentrionis, illosque signat. Verticalium principalium alter est huic ad angulos rectos, & Horizontem in punctis Ortûs & Occasûs intersecat; & quoniam prior ille, licet Verticalis, alio item nomine sc. Meridiani indigitatur, posterior hic Verticalis Primarii appellationem sibi habet relictam. Per Horizontem ejusque Secundarios quodlibet in Coelo punctum secundum Altitudinem supra aut Depressionem infra Horizontem, & Azimuthos disponitur: Nempe cujusvis puncti Altitudo aut Depressio est circuli Verticalis arcus inter dictum punctum & Horizontem interceptus: Azimuthus vero est Horizontis arcus interceptus inter cardinem Meridiei vel Septentrionis & punctum, in quo Verticalis per Phaenomenon traductus occurrit Horizonti; qui Orientalis vel Occidentalis est, prout à Meridiano in orientalem vel occidentalem Coeli partem numeratur. Quandoque Azimuthus numeratur à Cardine Orientis vel Occidentis versus Septentrionem aut Meridiem. At à Cardinibus hisce perpetuo numeratur Amplitudo Ortiva vel Occidua, quae est Horizontis arcus inde ad punctum oriens vel occidens numeratus, & utraque proinde Borealis vel Australis; quanquam denominatio haec primum fluxisse videatur à Constellationibus integris, quae situmque quam amplum Horizontis spatium occupet oriendo vel occidendo constellatio quaelibet. Quatenus quaelibet superficiei convexae Telluris portio, cui insistit spectator, tanquam planum habetur Horizonti parallelum; in illo considerantur Ventorum Plagae, quarum Cardinales sunt Septentrio & Meridies, Oriens & Occidens; quae nempe subsunt Meridiano & Primario Verticali supra descriptis, sive sectiones sunt plani Horizontalis cum planis dictorum circulorum. Quatuor has Plagas monstrat nobis Coeli motus; Plagam nempe Orientis, ubi Sol in Aequinoctiis oritur: Occidentis, ubi se Sol condit eodem die: Septentrionis, quâ Polus mundi nobis Borealis hemisphaerii Terrae incolis conspicitur, & Stellae septem Triones dictae perpetuo apparent: denique Plagam Meridiei, unde Sol nobis Medio die radiat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
