Latin
PROPOSITIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 122
Unproofread scanNot analysed yet
Voces enim Astronomicae Terrarum tractibus in Zona temperata Boreali sitis accommodatae sunt, quia Astronomia primum in iis solis colebatur. Mediae totidem inter quatuor Cardinales nomina habent (in Anglicana &cognatis linguis) composita ex nominibus Cardinalium suorum lateralium, ita ut praeponatur in compositione nomen praecipui Cardinis. Jam inter has octo collocatae medio loco aliae octo iterum ex nominibus priorum octo composita habent nomina, singula ex binorum lateralium sibi vicinorum, praeposito nomine Cardinalis in compositione; unde fit, ut nomen praecipuorum Cardinum statim duplicetur, &reliquorum Cardinum nomina sint in initio &fine dictionis sic compositae. Inter sedecim plagas, nominatas interjectae sedecim aliae composita habent nomina, singulae ab una primarum octo, cui cum praepositione annectitur nomen Cardinis quorsum illa declinat; exsurguntque triginta &duae Ventorum Plagae, quae sunt communes intersectiones planorum totidem Verticalium cum plano Horizontis, &ventis satis praecise distinguendis inserviunt. Pro Phaenomenon vero Coelestium Azimuthis numerandis adhibemus Horizontis gradus, incipiendo ab aliquo quatuor Cardinum; ut superius dictum est. Porro Plagae hae (dum in plano Horizontali considerantur) rectae lineae habentur; si vero Terrae superficies tanquam sphaerica consideretur, (qualis revera est, dictarum Plagarum per Terrae superficiem productarum nulla recta est, Cardinales tantum sunt circuli; nempe qui Septentrionem &Meridiem indicat maximus atque idem cum Meridiano loci unde initium sumunt; qui vero Ortum &Occasum ostendit est circulus minor, parallelus nempe Aequatori, per locum transiens; nisi locus sit in ipso Aequatore, quo casu etiam major est; quippe ipse Aequator: Reliquae Plagae per Terrae superficiem productae, quaeque nunc Rhumbi &Loxodromiae dicuntur, Curvae sunt Spirales sui generis, Meridianos omnes in datis angulis secantes.