Latin
PROPOSITIO VII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. Atitudo loci est arcus similis arcui elevationis Poli supra EHorizontem. Sit ae bq Tellus, cujus centrum T, Poli a &b, Aequator e q. Sumatur in hujus superficie locus quivis I, cujus Latitudo est Te arcus Meridiani inter ipsum &Aequatorem interceptus. Sit concentrica Sphaera Coelestis, cujus Poli, Aequator, &Meridianus B, A, EO, &BEAO respondeant Polis, Aequatori, &Meridiano Terrestribus. Sit loci I Zenith Z &Nadir N; nempe in rectae TI productae intersectionibus cum superficie sphaerica Coelesti. Quare HO circulus in Sphae ra maximus super polos Z &N descriptus est loci Horizon, &Meridiani arcus OB est Altitudo Poli conspicui B supra Horizontem, quem aio similem esse arcui le, Latitudini nimirum loci. Nam quia A &B sunt Poli circuli EQ, est (per Prop. X. Lib. I. Sphaeric. Theod.) angulus BTE rectus; &ob eandem rationem angulus ZTO est rectus. Si ergo ab aequalibus ETB, ZTO auferatur communis angulus ZTB, reliqui Goo liqui ETZ, BTO erunt aequales. Et igitur (per Prop. XXXIII. El. 6.