# Astronomiae physicae et geometricae elementa 126-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/126-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/126-2

PROPOSITIO VII. Atitudo loci est arcus similis arcui elevationis Poli supra EHorizontem. Sit ae bq Tellus, cujus centrum T, Poli a & b, Aequator e q. Sumatur in hujus superficie locus quivis I, cujus Latitudo est Te arcus Meridiani inter ipsum & Aequatorem interceptus. Sit concentrica Sphaera Coelestis, cujus Poli, Aequator, & Meridianus B, A, EO, & BEAO respondeant Polis, Aequatori, & Meridiano Terrestribus. Sit loci I Zenith Z & Nadir N; nempe in rectae TI productae intersectionibus cum superficie sphaerica Coelesti. Quare HO circulus in Sphae ra maximus super polos Z & N descriptus est loci Horizon, & Meridiani arcus OB est Altitudo Poli conspicui B supra Horizontem, quem aio similem esse arcui le, Latitudini nimirum loci. Nam quia A & B sunt Poli circuli EQ, est (per Prop. X. Lib. I. Sphaeric. Theod.) angulus BTE rectus; & ob eandem rationem angulus ZTO est rectus. Si ergo ab aequalibus ETB, ZTO auferatur communis angulus ZTB, reliqui Goo liqui ETZ, BTO erunt aequales. Et igitur (per Prop. XXXIII. El. 6.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
