Latin
SECTIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 13
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea triangula SCB, SCB sunt aequalia, quippe super eâdem basi BS, &inter parallelas SB, CC constituta; sed SCB, SBA sunt aequalia, quoniam eorum bases aequantur, &altitudo est eadem: Quare SBA, SCB etiam aequantur. Eâdem prorsus ratiocinatione, si tertiâ Temporis particulâ Mobile describat rectam quamvis CD; probabitur triangulum SCD aequale triangulo SBC, &rectam CD esse in eodem plano cum rectis SB, BC; hoc est, in eodem cum eo quod per rectam AB &punctum S traducitur. Et ita porro, quousque motus continuatur, aequalibus Temporis partibus aequaliter augebitur Area, radiis ad immobile Centrum Virium ductis descripta: Et, componendo, sunt Arearum summae quaevis inter se, ut sunt Tempora, quibus describuntur. Et Linea à Corpore descripta jacebit in Immoto plano, quippe per rectam immotam AB &immobile centrum S traducto. Sed &erit versus S Cava, quia ejus quaelibet portio recta, ut BC, à praecedente AB declinat versus centrum. Si augeri intelligatur triangulorum SAB, SBC, SCD, &c. numerus, &latitudo minui in infinitum; horum bases AB, BC, OD, constituent Lineam Curvam versus easdem partes Cavam, &in eodem planò jacentem &Vis Centripeta, quae prius quasi subsultim &per aequalia Temporis intervalla agebat, quâ Corpus de tangente istius Curvae (quam triangulorum bases mentiuntur) perpetuo retrahitur, nunc indesinenter aget: Areaeque quaevis descriptae, SABCS, SABCDES, erunt (ut prius) Temporibus quibus describuntur proportionales. Quod erat demonstrandum.