# Astronomiae physicae et geometricae elementa 13

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/13

Praeterea triangula SCB, SCB sunt aequalia, quippe super eâdem basi BS, & inter parallelas SB, CC constituta; sed SCB, SBA sunt aequalia, quoniam eorum bases aequantur, & altitudo est eadem: Quare SBA, SCB etiam aequantur. Eâdem prorsus ratiocinatione, si tertiâ Temporis particulâ Mobile describat rectam quamvis CD; probabitur triangulum SCD aequale triangulo SBC, & rectam CD esse in eodem plano cum rectis SB, BC; hoc est, in eodem cum eo quod per rectam AB & punctum S traducitur. Et ita porro, quousque motus continuatur, aequalibus Temporis partibus aequaliter augebitur Area, radiis ad immobile Centrum Virium ductis descripta: Et, componendo, sunt Arearum summae quaevis inter se, ut sunt Tempora, quibus describuntur. Et Linea à Corpore descripta jacebit in Immoto plano, quippe per rectam immotam AB & immobile centrum S traducto. Sed & erit versus S Cava, quia ejus quaelibet portio recta, ut BC, à praecedente AB declinat versus centrum. Si augeri intelligatur triangulorum SAB, SBC, SCD, &c. numerus, & latitudo minui in infinitum; horum bases AB, BC, OD, constituent Lineam Curvam versus easdem partes Cavam, & in eodem planò jacentem & Vis Centripeta, quae prius quasi subsultim & per aequalia Temporis intervalla agebat, quâ Corpus de tangente istius Curvae (quam triangulorum bases mentiuntur) perpetuo retrahitur, nunc indesinenter aget: Areaeque quaevis descriptae, SABCS, SABCDES, erunt (ut prius) Temporibus quibus describuntur proportionales. Quod erat demonstrandum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
