# Astronomiae physicae et geometricae elementa 131.5-6

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 131.5 to 131.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/131.5

Cum enim stellae Fixae ab Aequinoctialibus & Solstitialibus punctis non nisi lente admodum & motu tum temporis vix percepto moverentur, non dubitabant Solem ad eundem respectu ejusdem Stellae locum reversum, ad eundem etiam respectu Aequinoctiorum & Solstitiorum situm denuo pervenisse; hoc est, cum eadem Fixa rursus Cosmice, Achronyce aut (quod praecipue attendebant) Heliace oritur vel occidit, eandem rursus Anni Tempestatem Orbi redditam, ac proinde ad easdem operas revertendum esse; adeo ut statas Anni Tempestates Sydera appellarent. Verum deprehensum est Fixas post elapsos plurimos annos ex sedibus suis excessisse; adeoque si dies Ortûs vel Occasûs datae Fixae apud Veteres ad nostrum Calendarium reducendus sit, ratio est habenda motûs Fixarum intermedio tempore facti. Verum cum hodie exemplaria Calendarii facile comparari possint, & Calendarium Romanum (quo nos utimur) ad Solis motum, quo Anni Tempestates ordinantur propius accedat quam Fixarum Ortus & Occasus; fit ut paulatim observatio hujus Ortûs & Occasus neglecta jaceat, nec ab aliis usurpetur quam à Poetis, qui Tempora per circumstantias tam varii Ortûs & Occasûs tot Syderum (quibus nihil pulchrius) describere & veluti pingere solent; quamvis plerumque erroneè, quippe qui Calendarii nostri diem per ejusdem Stellae ortum describunt nunc, per quem recte describebatur tempore Caesaris, cum tamen tempora discrepent 14 diebus fere

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
