Latin
SECTIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 132
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. De Temporis Divisione, aliisque hinc pendentibus. PROPOSITIO X. Emporis Divisionem in Horas Dies &Hebdomadas, Vocesque in Astronomia usitatas hinc pendentes explicare. Hactenus genesin circulorum sphaerae in Systemate Mundi apparenti, &voces in Astronomia usitatiores inde pendentes explicui mus: Cum vero nullae voces in Astronomicis saepius occurrant quam illae, quibus Temporis spatium aliquod indicatur; necesse est ut de hisce breviter hic agamus, Temporisque dispositionem Civilem obiter ostendamus, quatenus in calculo Astronomico usurpatur. Temporis partes praecipuae sunt Dies, Hora, Mensis &Annus. Inter has primo occurrit Dies, (quippe spatium temporis notissimum;) estque vel Naturalis vel Artificialis. Naturalis dies est duratio integrae revolutionis apparentis Solis circa Terram. Artificialis est illa ejus pars, quâ Sol est supra Horizontem; opponiturque Nocti, quae pro mora Solis infra eundem accipitur: Naturalis vero Dies utrumque comprehendit. Dies Naturalis vel est Astronomicus vel Civilis; qui quidem inter se non differunt nisi principio, pro Civitatis consuetudine &Astronomorum placito: estque Astronomicus temporis spatium quod effluit ex quo Sol datum Meridianum Coelestem reliquit, donec ad eundem proxime revertatur; hoc est, spatium quo revolutio integri Aequatoris Coelestis peragitur, &praeterea istius ejus partis quae respondet Eclipticae portioni, quam interim Sol motu annuo in ortum percurrit. At quia Aequatoris portio haec Aequa tori integro superaddita non est ubique aequalis, (licet ejus quantitas mediocris sit unius proxime gradus,) tam propter Eclipticae obliquitatem, quam quod motus Solis annuus circa Terram apparens non est aequabilis, Dies Naturales sive Astronomici non sunt praecise inter se aequales; verum de inaequalitate hac inferius proprio loco agetur; minutias enim nunc negligimus. Astronomi plerique Diem inchoant r -n