# Astronomiae physicae et geometricae elementa 133.1-4

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/133.1

& GEOMETRICAE ELEMENTA. Lib. II. inchoant à Meridie. Copernicus vero Hipparchum secutus à media Nocte, quod in Tabulis Prutenicis dictis retinetur. Civitates variae varium Diei initium statuunt. Babylonii Diem auspicabantur ab ortu Solis; Judaei & Athenienses ab occasu, quod etiamnum faciunt Itali. Aegyptii à media Nocte, quod etiamnum apud Britannos, Gallos, Germanos, aliasque Europae gentes obtinet. Immo tacite olim à Judaeis idem fiebat. Naturaliter enim Noctem, quam somno & silentio tranfigimus, partim ad praecedentem, partim ad insequentem Diem referimus; hoc est, Νυχήμεον à media Nocte incipimus. Umbri olim à Meridie, quod adhuc Arabes retinent. Licet dies Artificialis olim vix aliâ ratione vulgo divideretur quam in Matutinum Meridianum & Vespertinum tempus, & nox in Vigilias; posterius tamen dies Naturalis accuratius in 24 partes dividebatur, Horas dictas. Hora alia est aequalis, alia inaequalis. Aequalis est pars diei naturalis vigesima quarta. Hujusmodi Horâ semper usi sunt Astronomi, & nunc omnes fere gentes eâ utuntur. Horam primam, secundam, tertiam & ita denuo usque ad 242* ab initio Noctis (Diei quippe Civilis principio) numerant Itali; eorumque horologia ita comparantur. Nos autem cum Gallis, &c. non 24 sed bis 12 Horas numeramus; forte ne taediosus esset pulsuum ab horologio factorum numerus. Unde fit ut bipartiamur diem in Horas ante & post Meridiem. Licet Hora vulgo dividatur in quatuor tantum Quadrantes, (qui & à quibusdam Puncta dicuntur,) cum ulterior divisio in plerisque negotiis inutilis sit; Astronomi (& nunc politiores quique) illam in 60 scrupula prima, & quodlibet primum in 60 secunda subdividunt. Hora inaequalis est pars duodecima diei Artificialis, & pars item duodecima noctis. Dicitur etiam Temporaria, quod diversis anni temporibus variae sit quantitatis. Sic hora diurna aestiva longior est hybernâ, & nocturna brevior: & hora diurna aestate longior est nocturnâ, & hyeme brevior: Tempore vero Aequinoctii diurnae horae nocturnis aequales sunt, & horae hae inaequales tunc eaedem sunt cum aequalibus supra descriptis; unde & aequales illae horae ab Auctoribus Aequinoctiales appellantur. Horis hisce temporariis usi sunt Judaei, Graeci & Romani. Qui mane vel vespere civilem diem inchoant, id faciunt, quod Sol tum sit in Horizonte, circulorum sphaerae maxime sensibili.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
