Latin
PROPOSITIO XI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 136
Unproofread scanNot analysed yet
Veteres, qui Lunarem Annum retinere volebant, illum tamen ita ad Solarem ligare, ut ejus initium quodammodo fixum censendum sit, retineatque Anni Cardines per tempestates indicatas, ne à Mensibus suis multum dilabantur, Mensibus utebantur Intercalariis sive Embolimaeis. Ac primo ex undecim diebus reliquis ex quovis Anno Solari, post finitos duodecim Menses Synodicos, spatio trium Annorum Mensem conficiebant integrum, tertio quoque Anno intercalandum. Verum cum ne hoc artificium exactum esset, tres Menses, quorum quivis est 30 dierum, intercalabant in octo Annis: (nempe post tertium, quintum &octavum, alii vero aliter;) tandemque 8 Menses in Annis 19. Unde patet horum Annorum quosdam esse simplices, dierum nempe 354 vel 355, quot sunt in Lunari Vago; quosdam embolimaeos sive intercalarios, dierum 384 vel 385, cum nempe Anno insunt tredecim Lunationes. Horum Annorum Lunarium fixorum, sive Luni solarium, est usus apud Judaeos &Ecclesiasticos Pontificios. Annorum Solarium, sive ad unicum Solis motum atque hinc pendentes Tempestatum vicissitudines comparatorum, tria sunt genera; Aegyptiacum nempe, Julianum &Gregorianum. Annus Aegyptiorum est dierum 365, quem in duodecim Menses Solares diviserunt, quorum quisque dierum 30, &quinque dies ad finem superadjectos, (qui ἐπαγέμεια dicebantur;) sicut superius dictum. In hujus Anni constitutione nulla est motûs Lunae habita ratio: Verum cum deficiat hic Annus à Solari Tropico horis 5, scrupulis 49, sive fere 6 horis; quatuor Annis antevertit Solarem Tropicum uno fere die integro, adeoque annis 1460 initium ejus vagatur per omnes Anni tempestates; unde quodammodo Vagus dici poterit, licet unius hominis aetate, sive annis 60, illum non amplius quam 15 diebus antevertat. Julius Caesar deprehendens Annum Aegyptiacum ideo antevertere Tropicum, quod sex horae, quibus à Tropico defecit, prorsus negligantur in ejus constitutione; ideo sex hasce horas Anno Juliano cuivis addidit, adeo ut Julianus quisque sit dierum 365, horarum sex. Verum quia fragmentum hoc, sive diei quadrans, in usu civili considerari nequit; ex illis conflatum in quatuor Annis diem quarto cuique Anno addidit inter 2310n &24* diem Februarii, (quia ante Caesarem, cum adhuc Anno Lunari uterentur Romani, mensem embolimaeum ibidem intercalabant,) quo fit ut tum scribatur bis sexto Kalendas Martii; unde &Anno illi nomen Bissextilis inditum. Atque Annus hic Julianus constans diebus 365, &adjiciens in quatuor Annis diem unum, ut post tres simplices quartus sit dierum 366, est Astronomico computo maxime accommodus; quippe qui inter Annum utrumque naturalem, nempe vertentem dierum horahorarum 5 &scrup. 49, &Sydereum dierum 365, horarum 6 &scrup. 10, est medius, &naturalem repedationem Aequinoctiorum ad oculum quasi ostendit. Haec Anni forma penes omnes gentes politiores inde à Caesare Augusto (qui fere collapsum restituit) observatione continuâ trita est usque ad Annum 1582, quo à Gregorio XIII. Pontifice Romano reformatum est Calendarium Julianum.