# Astronomiae physicae et geometricae elementa 137

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/137

Illo tamen adhuc utuntur Britanni, Hyberni, aliique. Fatendum tamen est quantitatem Anni Juliani esse nimiam, quare Anni hujus initium paulatim prorepit respectu Tempestatum, vel (quod eodem redit) tempora Aequinoctiorum & Solstitiorum repedant respectu dierum hujus Anni. Cumque singulis Annis repedatio haec sit 10; scrupulorum, Annis 133 circiter erit unius diei, & proinde ab Anno Christi 325, quo Concilium Nicaenum celebratum est, ad Annum 1582, quo Pontifex Calendarium reformavit, nempe 1260 annis repedatio haec fuit 10 dierum. Atque exinde evenit ut cum tempore Nicaeni Concilii Aequinoctium vernum contingeret circiter ad Diem XXI Martii, Anno 1582 deprehensum sit sensim adrepsisse XI Martii. Quare cum restituere cuperet Aequinoctium pristinae sedi, suppressi sunt mense Octobri Anni 1582 decem dies, & Dies 5° mox habita pro 151; quomodo factum ut qui alias fuisset XI Dies Martii insequentis, & Aequinoctii tempus, evaderet XXI Martii; hoc est, ut Aequinoctium fieret Die XXI Martii, sicut fiebat tempore Concilii Nicaeni Paschatis celebrandi terminos instituentis. Verum exemptis sic è Calendario 10 diebus, si alia nulla reformatio fuisset adhibita, post aliquot annos simili modo sublaberentur Anni Cardines. Cavit igitur Pontifex ut semel in 133 annis (in quibus excessus Anni Juliani supra Tropicum excrescit in diem solidum) unus dies eximeretur è Calendario; hoc est, ut tres dies eximerentur in Annis quadringentis: quod fieri jussit, faciendo Centesimum quemque Aerae Christianae Annum communem, qui secundum Julium est Bissextilis; at Quartum quemque Centesimum, ut in Juliano, Bissextilem. Nova haec Anni forma, à Pontifice Gregorio XIII. cujus Auctoritate stabilita est Gregoriana dicta, obtinet per Italiam, Galliam, Hispaniam, Germaniam ubicunque Pontificis Romani auctoritas valet; & exeunte saeculo proxime elapso à multis Germaniae Reformatis admissa est quoad menses civiles: Ad Lunam vero Paschalem inveniendam se astrinxerunt Kepleri Tabulis Rudolphinis, donec aliquid certius constituatur. Sicut Anni forma apud varias nationes variâ, ita & ejus Principium varium. Judaei Annum Ecclesiasticum incipiunt à Novilunio mensis, cujus Plenilunium proxime insequitur Aequinoctium vernum: Ecclesia Romana Annum suum à Dominica quae in dictum Plenilunium incidit, vel illud proxime insequitur; sive Festo Resurrectionis Domini, quod ante Annum 1564 in Galliae regno etiam obtinuit. Judaei Annum Civilem incipiunt à Novilunio cujus Plenilunium proxime insequitur Aequinoctium Autumnale. Graeci Annum suum auspicabantur à Novilunio proximo Solstitio Aestivo: Lib. II. Aestivo: & Romani olim suum à Novihinio insequente Solstitium Hybernum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
