Latin
PROPOSITIO XII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 14
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus primâ Temporis particulâ per AB motum, solâ Vi infitâ in secunda particula Temporis percurreret BC; sed eâdem parte secundâ revera percurrit BC: Quare Vis in puncto B agens, quae cum Vi insita conjungitur ad Corpus per BC movendum, dirigitur secundum rectam ipsi CC parallelam; hoc est, secundum rectam BS. Eodemque modo Vis in puncto C agens, quae conjuntertiâ Temporis particulâ percta cum Vi insita (quâ solâ Corpus curreret c d) potest eodem tempore illud per CD movere, dirigitur secundum rectam ad dD parallelam; hoc est, secundum CS: Sed rectae BS, CS, &c. tendunt versus punctum S. Agit ergo Vis Centripeta, qua Corpus de Curvae tangente retrahitur, secundum rectas ad punctum immobile S tendentes. Quod erat demonstrandum.